Facsimile view
69
229
ficatus D. Alexandri pape IV. anno tertio, in presentia mei Benedicti infra-
scripti scriniarii et testium subscriptorum ad hec specialiter vocatorum, reli-
giosi viri..prior et capitulum ecclesie Lateranensis diligenti deliberatione
ac solenni tractatu inter se habito, attendentes utilitatem ipsius ecclesie
Lateranensis, annuum censum unius fertonis argenti, in quo ecclesia de
Niplawiz de Opauia Olomucensis diocesis erat eidem ecclesie Lateranensi
censualis, cum honorabili viro magistro Iohanne de Capua, domini pape
notario, fratre ac generali procuratore totius ordinis Aospitalis S. Marie
T'eutonicorum Ierosolymitani et fratre Alberto de Boemia presbylero speciali
procuratore eiusdem ecclesie de Niplawix permutarunt hoc modo, videlicet
quod dicti magister Iohannes et frater Albertus propter euidentem utilitatem
et releuationem seu exonerationem predicte ecclesie de Niplawiz, duas
petias vinearum, que sunt in loco ubi dicitur ad vallem inter hos fines:
a primo latere est mons qui dicitur domini pape, et ab alio latere est
forma aqueductus, et ab aliis lateribus tenet ecclesia Lateranensis de quibus
magis quam de predicto censu ipsi Lateranensi ecclesie singulis annis
preter alias utilitates poterit prouenire, maxime cum utile. sit. etiam ultra
communem estimationem vicinos fundos habere titulo permuíationis, dictis
priori et capitulo nomine Lateranensis ecclesie et ipsi Lateranensi ecclesie
in perpetuum contulerunt. Idem vero prior et capitulum unanimi consensu
eandem permutationem acceptantes quitauerunt, remiserunt prefatis M. Io-
hanni et fratri Alberto nomine prefati hospitalis et specialiter ipsius ecclesie
de Niplawis dictum annuum censum unius fertonis argenti, et ipsos procu-
ratores nomine hospitalis eiusdem nec non ecclesiam de Niplawis liberaue-
runt et absoluerunt omnino ac liberos et absolutos esse in perpetuum voluerunt.
Promiserunt autem sibi ad inuicem predicti prior et capitulum ex parte una
et M. Iohannes ac frater Albertus ex altera nomine predictorum ordinis
et hospitalis S. Mariae Teutonicorum presentem permutationem inuiolabiliter
obseruare et contra eam nullo facti vel iuris remedio ordinario vel extra-
ordinario contrauenire. Renuntiantes actioni cuilibet et exceptioni, et omni
alii auxilio, per quod possit presens permutatio reuocari vel quomodolibet
impediri. Ad maiorem etiam cautelam et eiusdem permutationis perpetuam.
firmitatem tam dictus frater Albertus procurator, habeus ad hoc mandatum,
quam etiam Petrus de S. Bartholomeo iconomus predictorum prioris et capituli