Facsimile view
69
224
Muth in Gewich et tres mansos, vnum, ubi antiqua zuitawia sita fuit;
alium in eo loco, ubi nunc prefata villa et ecclesia fundata est; tercium
in drwalowicz; quos prefata ecclesia nomine dotis ab antiquo tenuit et
possedit. Item volumus, ut plebanus prenominate ecclesie sit notarius ibi
adhoc, ut ecclesie lutomislensi nichil in iure suo depereat, et quod cum
aduocato nostro iudicio presideat, ita quod jvs eorundem in omnibus in-
tegre conseruetur. Ut autem premissa omnia tam nobis, successoribus
nostris et ecclesie nostre, quam abbati, conuentui et claustro lvthomisl in-
uiolabiliter obseruentur, et robur obtineant perpetue firmitatis, presentem
paginam ad rei memoriam sempiternam nostri et patris abbatis de monte
syon Pragensis dyocesis, qui eidem concordie personaliter interfuit et
operam adhibuit, nec non et abbatis et conuentus de luthomisl sigillorum
munimine fecimus roborari, testium subscriptione adhibita, quorum nomina
sunt hec: Herbordus decanus. Nicolaus prepositus. Bartholomeus archi-
diaconus Olomucensis. Marquardus znoymensis. Iohannes prerouensis.
heydolfus oppauiensis. Wilhelmus notarius ducis. Arnoldus similiter notarius
ducis. Magister Stephanus. Gregorius sacrista. Symon. Dauid. Cvonradus,
capellanus episcopi et scolasticus chori. De choro autem lutomislensi:
Philippus prior. Lambertus subprior. Antonius. Nicolaus sacerdotes.
Alexander custos. Cunradus camerarius. RKadozlaus. Gothardus. Frideri-
cus. Petrus. Hermannus, fratres eiusdem ecclesie et alii quam plures. Acta
sunt hec anno gracie Millesimo CC. LVI. VIII. idus Nouembris.
Ex originali archivi archiepiscopalis Cremsirii. — Apographum in codice
Cremsiriensi E. 11. — et Olomucensi chart. I. f. 22.
CCXL.
Smilo de Brumow, rector provinciae Bernecensis, restitui monasterio Gera-
censi curiam in Rayslorf. 1256.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Smilo dictus de
Pravnowe, uicem gerens fratris mei Botsconis bone memorie, ac rector
prouincie Bernekcensis vniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris,
ad quos hec scripta perueniunt, presentium aítestatione significo, quod
—