Facsimile view
69
213
contra Albertum prepositum, qui se gerit pro rectore ecclesie s. Petri in
Bruna, Olomucensis diocesis, et contra eius legitimum defensorem, dicens:
quod, cum inter predictam abbatissam et conuentum ex una parte, et dictum
Albertum ex altera coram venerabili patre, Olomucensi episcopo, super
dicta ecclesia s. Petri verteretur materia questionis, dicta abbatissa et
conuentus dixerint, dictum episcopum certis rationibus sibi in predicta
causa esse suspectum; prima ratione, quia post controuersiam motam dictus
prepositus factus erat commensalis ipsius episcopi et de familia eiusdem:
secunda ratione, quia dictus episcopus dedit eidem preposito aduocatum
de familia sua, qui erat consiliarius et secretarius eiusdem episcopi, et quia
erat inimicus earum manifestus ex multis et variis causis: uidelicet, quia
ceperat uel capi fecerat aduocatum earum, eo, quod pro eis causas suspi-
cionis allegabat, et captiuum fecit carcerali custodie mancipari, et quia
abbatissam et conuentum predictas vino et grano et perceptione census
duorum annorum cuiusdam ville, ad dictum monasterium spectantis, contra
iustitiam spoliarat, insuper grauabat abbatissam et conuentum predictas,
quia ad locum, ubi copiam aduocatorum habere non poterant, alias non
tutum eisdem, citari faciebat easdem; super quibus omnibus arbitros parate
fuerant eligere; sed dictus episcopus eas super predictis contra iustitiam
audire penitus denegavit. Propter que grauamina ex parte dictarum abba-
lisse et conuentus extitit ad sedem apostolicam legitime appellatum, prefi-
gendo sibi ipsis terminum prima die post octauas pasce, ad predictam appel-
lationem in curia Romana prosequendam. Unde petiit dictus procurator
nomine predictarum abbatisse et conuentus, quidqvid factum est per dictum
episcopum post appellationem huiusmodi interiectam, cassari et irritari, cassum
et irritum nunciari, et nullius fuisse momenti, et appellationem earundem
abbatisse et conuentus iustam decerni. Petit etiam, contra ipsum Albertum
tanquam contra contumacem procedi; petit etiam expensas factas, et prote-
statur faciendas, quas tempore sententie declarabit, saluo iure addendi et
minuendi. Comparente itaque pro prediciis abbatissa et conuentu in Ro-
mana curia procuratore legitimo earumdem in termino constituto: Nos,
prout moris est, predictum Albertum uel eius procuratorem in audientiam
fecimus citari pluries et etiam proclamari; sed nec comparuit, nec pro se
misit aliquem responsalem, licet fuerit diutius exspectatus. Unde nos visis