EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

203

CCXXVI.

Idem testamentum Boćkonis fundatoris monasterii Zarensis confirmat. Dt. Brunae, Kalendis Januarii, 1256.

Ottacarus dei gratia dominus Regni Bohemie, Austrie Dux et Marchio Morauie omnibus in perpetuum. Licet in genere cunctis christi fidelibus benefacere teneamur eis potissime teneri volumus et debemus, qui calcatis mundi deliciis deo conuersatione laudabili famulantur. hinc esí quod nos gratiüicamur cenobio fonlis sancte .Marie virginis in Saarh a Bothschone felicis memorie, dilecto fidele nostro gratam et ratam habentes, cuius tenor incipit et desinit in hec verba: (Nos Bolhscho . . . XVI Kal. Januarii MCCLV. Vide n. CCXXIII.) Unde ne super hac testamenti constitutione cuiquam in posterum dubium oriatur fratribus dicti cenobii in nostram protectionem ac defensionem susceptis presens scriptum nostre maiestatis signaculo fecimus communiri. Testes autem huius rei sunt: Withigo de Nouo Castro. Andreas de Praga. Rathmirus de Urimberg. Markardus de Donawiz. Benes et milotha fratres. Zmil et Cono fratres. Bohusche et Hartmannus fratres, et alii quam plures. Actum verbi incar- nati anno M. CC. LVI. Indictione XHI. datum in Bruna per manum arnoldi notarii nostri kalendis Ianuarii.

Steinbach - II. pag. 14.

CCXXVII.

Idem confirmat literas fundationis monasterii Welehradensis avi et patris sui ab annis 12928. el 1232. Dt. Olomucii, XVII. Kalendas Februarii, 1256.

ln nomine Sancte et Indiuidue "Trinitatis. Amen. Ottacharus dei gratia Dominus Regni Boemie. Dux Austrie et Marchio Morauie. omnibus inperpetuum. Sanctorum mentium inuisibilis. habitator. donomunere septi- formis gratie ita corda Regum ex consueta benignitate pre ceteris mundi principibus in preclaris operibus dilatauit. vt longe lateque diffundant sue.

finbriam bonitatis. in hiis maxime. ubi deo famulancium promocio compro- 26%



Text viewManuscript line view