EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

201

tionis promotores.: Que omnia sicut iuste facta sunt. sic ea habere uolo robur perpetue firmitatis. Sunt autem hec nomina testium huius rei scil. Dominus Cuonradus Abbas et Iohannes prior de Saarh. frater Radich et Gothardus ordinis minorum fratrum. Zmil et Cono fratres Bothschonis. Benes filius Wockonis Camerarius. Bohusche filius Cerronis. Chirninus. Hortwinus de Luczh. Vlricus de Plezberch. Ypolitus et filius eius henricus de Othmiz. Blasius de Primetiz. Bvno de Schirnin. Dalebor de Bonecowiz. Jurata filius Zlawe. Oztoi de Raschiz. Petrus de Bonowiz. Petrus et filius eius Pomenen de Ozeowe. Psribizlaus de Selchwiz. Rizech de Stiniz. Petrus de Selesna. Mazcho et filius eius Mazcho de Bohanschiz. Vitus de Puzov. Rizcho de Schirnin. Srepolt de Stawicowiz. Woithech de Bucowiz. Dietel de Schaliz. Martinus de Sobebruch et alii quam plures. Acta sunt hec in Znoym. XVI. Kalendas lanuarij verbi incarnati anno. M. CC. LV. Indictione XIII.

Ex originali ejusdem monasterii, cujus sigilla Smilonis et Cunonis solum supersunt.

CCXXIV.

Idem confert monasterio Geracensi in Austria curiam in ,,Cocals (Gogilsch). Dt. 1255.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, vnusquisque nostrum dignam pro meritis retributionem recepturus, necesse est, ut salubre consilium domini attendamus dicentis, vt in die iudicii aduocatos de terrenis comparemus diuitiis, opesque transitorias in celestes commutemus delicias eternaliter permansuras. Nouerit ergo tam presens hominum etas, quam in Christo successura posteritas, quod ego Zolsco comes Bernekcensis, et castellanus Znoymensis deo, et sancte Marie in ferus, fratribusque ibidem Deo famu- lantibus curiam unam in Cocals, uenatorum nuncupatam, cum omnibus agris, pratis, et hortis, ac aliis attinentiis ad ipsam pertinentibus pro remedio anime mee contuli iure hereditario in perpetuum possidendam. Ne quis autem iustum ac legitimum donationis mee beneficium predictis fratribus in

subsidium domus sue liberaliter collatum temere, seu uiolenter presumat 26



Text viewManuscript line view