Facsimile view
69
ATS Te
po BROKOV EE EVO —
2
nostra confirmare curetis. Si vero predictum C. electum canonice, et ele-
ctionem prefati W. minus canonicam esse repereritis, ea rite cassata munus
confirmationis C. impendatis eidem contradictione etc. Ceterum si quod de
viroque factum exstiterit, inueneritis perperam attemptatum, vos vtrique
sicut iustum fuerit silentium imponentes, faciatis predicte ecclesie de pastore
qui tanto congruat oneri et honori per electionem canonicam prouideri.
Quodsi non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum nichilo-
minus exequantur. Dat. Laterani, Idus Aprilis. Pontificatus nostri anno XV.
E Regesto Gregorii IX. anni XV. lit. 20. in tabulariis Vaticanis.
II.
Gregorius papa IX. monasterio Lucensi confirmat jus patronatus ecclesiarum
in Primélice el Prosmérice. Dt. Laterani, VI. Nonas Julii, 1241.
Gregorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis. . abbati et
conuentui monasterii /ucensis premonstratensis ordinis Olomucensis diocesis
salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur qvod iustum
est et honestum. tam uigor equitatis qvam ordo exigit rationis. ut id per
sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti
in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ius
patronatus de Priímelis et de Prosmeris ecclesiarum. qvod Carissimus in
Christo filius noster . . Boemie Rex. illustris tunc patronus ipsarum. vene-
rabilis fratris nostri Olomucensis episcopi earum diocesani et capituli sui
accedente assensu. monasterio vestro pia liberalitate concessit. sicut illud
iuste ac pacifice obtinetis. uobis et per uos eidem monasterio auctoritate
apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli
ergo omnino hominum liceat hanc paginam nosíire confirmationis infringere
uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit
indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
se nouerit incursurum. Datum Laterani VI. Nonas Julii. Pontificatus nostri
anno quintodecimo.
Ex originali in archivo ejusdem monasterii.
gm Toe