Facsimile view
69
184
falce adhibita postmodum resecari, quam ignis vorax ipsorum terras regum
in solitudinem redigat et mucro deseuiens eo plurium si quod absit ipsorum
perueniatur ad pugnam stragem miserabilem ingerat et ruinam, quo con-
gredientium de terris sue ditioni subiectis copiosior haberi dinoscitur nu-
merus hinc et inde. Ne igitur huiusmodi pericula nostri dolorem animi,
quem iam ex hiis que contigerunt ingentem concepimus, si eis promto non
resistatur remedio, exaggerent prouentura, sed ut nostra saltem infra Chri-
stianitatis viscera gratam sollicitudo pacis quietem recipiat, cuius corpus in
suis extremitatibus nou absque mentis amaritudine quotidie a paganis con-
spicimus grauiter impugnari, pro reintegranda (sic) inter eosdem reges,
discordiarum semota materia, sinceritatis amore, vel saltem ineundis treugis,
que solent esse paci preambule, ut per eorum interuentum de compositione
postmodum tractatus commodior habeatur, dilectum filium B. Neapolitanum
electum capellanum nostrum, virum dono scientie preditum, vite integritatis
(sic) conspicuum, ac nobis et fratribus nostris merito sue probitatis accep-
ium, commisso ei legationis officio, ut edificet et plantet, euellat, disperdat
et dissipet, prout secundum datam ei a deo prudentiam expedire viderit, de
consilio eorundem fratrum digne prouidimus destinandum; spe nobis pro-
posita, quod auctore illo qui velut pax nostra fecit utraque unum et duos
in se ipso parietes copulauit, eosdem Reges grato reconciliationis federe
ad inuicem uniet, quos inimicus humani generis per sue fraudis commenta
nequiter ab invicem segregauit. Quocirca uniuersitatem vestram rogamus,
monemus et hortamur aítente, per apostolica vobis scripta precipiendo
mandantes, quatenus ipsum, imo verius nos in ipso recipientes hilariter et
honorifice pertractantes, salubribus monitis et mandatis ipsius intendatis
fideliter et obediatis humiliter et deuote, que pro reformatione pacis vel
treugarum huiusmodi seu alias facienda duxerit inuiolabiliter seruaturi.
Alioquin sententiam, quam rite tulerit in rebelles ratam habebimus, et facie-
mus auctore domino usque ad satisfactionem condignam appellatione remota
inuiolabiliter obseruari. Datum Laterani, III nonas Aprilis. Pontificatus
nostri anno XI.
Ex autographo Regesto Innocentii IV. anni XI. epist. 970. in tabulariis
Vaticanis.
=