EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

181 _ iure pertinere debere presentibus protestamur vípote quod in generali colloquio et in publico iudicio coram beneficiariis nostris Pardussio came- rario Ydik castellano Iohanne iudice Hinczone officiali prouinciali et. aliis beneficiariis Olomucensibus euictum extitit et obtentum. et postmodum paci- fice ab ecclesia Olomucensi possessum prout quidam ex eisdem beneliciariis nobis eretenus retulerunt. Ne igitur super hiis in posterum aliqua dubietas oriatur et ne presumpcione seruili in predicto prato Olomucensem ecclesiam audeat aliquis inquietare uel in huiusmodi pacifica possessione turbare presentem paginam sigillorum nostrorum caractere ad perpetuam rei me- moriam firmauimus. Huius rei testes sunt venerabilis pater Bruno Olomu- censis episcopus Nicolaus prepositus Bartholomeus archidiaconus Magister Iohannes archidiaconus Prerouiensis Simon Gregorius lacobus Allexius Item iunior Allexius canonici Olomucenses. ltem Barones nostri Hartlebus cum fratre lanzone Nezamisl cum fratre Ratiborio Beneda Magister vena- torum Dominus Andreas Kavca Ratibor de Byelcowiz cum fratre 'Two- rimiro Wsebor cum fratre Hrabisa filii Ydik Martinco de Pricaz Sulizlaus de Zabryeh et alii quam plures. Datum in Bruna in colloquio generali Anno domini Millesimo CC. LV. per manus aule nostre notariorum Wil- helmi et Arnoldi.

Ex apographo in codice Olomucensi II. fol. 71., in quod incuria scriptoris annus 1255. pro 1254. irrepsit.

CCVI.

Instrumentum pacis el concordiae inler Olakarum Boëmiae, et Belam Ungariae reges per arbitros ordinala. Actum apud Budam, feria VI. ante Palmarum, 1254.

Nos B. miseratione diuina. Archiepiscopus Colocensis, Aule Illustris regis Hungarie Cancellarius. Rolandus comes palatinus et posoniensis. Stephanus dux totius Sclauonie. Chak summus camerarius et comes Superniensis arbitratores domini B.(ele) Inclii Regis Vngarie. Signifi- camus Vniuersis presentium per tenorem, quod cum ex paríe predicti



Text viewManuscript line view