Facsimile view
69
176
uimus iniungendum, ut debitam eisdem fratribus uicissitudinem inpendentes,
parrochiales uestros inducere studeatis, ut ad fratres ipsos tanquam ad
peritos et salubres medicos animarum pro consiliis et confessionibus fre-
quenter accedant, recepturi ab eisdem suorum medelam peccatorum; et uos
et ipsi, ut subiectum uobis populum regere et eorum offensas in foro pe-
nitentie tutius iudicare possitis, frequenter eosdem fratres ipsos requirere et
per eos instrui debeatis, ut ex mutua familiaritate, quam ex huiusmodi proui-
dentia contraxeritis uos et ipsi, nutriatur in uobis dilectio, pax et concordia
in uestris et eorum cordibus perseueret. Quocirca uniuersitati uestre
districte precipiendo mandamus, quatinus si qua . . contra predictos fratres
uel in eorum scandalum huiusmodi, uel alia quacunque occasione per ali-
quos uestrum in populo nuntiata uel disseminata sunt, penitus reuocantes
nuncietis per ecclesias uestras populo uniuerso, quod ad fratres ipsos pro
confessionibus et penitentiis possint accedere libere, sicut prius. Volumus
etiam, ut populo ipsi nuntietis, ut in qualibet quadragesima (XL.) pro
confessionibus faciendis et penitentiis recipiendis, semel ad minus ad suos
sacerdotes parrochiales, qui eorum conscientias scire debent, et quilibet
sui pectoris uultum cognoscere, accedere non postponant. Quod si forte
id facere neglexerint, aut contempserint, uobis licitum sit, eosdem parro-
chiales per subtractionem eucharistie et aliorum sacramentorum premissa
admonitione congrua cohercere. Datum in Moderis Anno gratie MCCLIII.
in aduentu domini.
Ex originali cum sigillo illaeso in arch. fratrum Praedicatorum Olomucii.
CCI
Přemysl, haeres et dominus Boémiae et. marchio Moraviae, Innocentio
papae IV. promissum de assislendo ecclesiae Romanae ac. Wilhelmo, regi
Romanorum, innovat. Di. Pragae, VI. Idus Novembris, 12953.
Sanctissimo patri ac domino Innocentio diuina prouidentia sancte
Romane ecclesie summo pontifici. P.(remysl) dei gratia heres et dominus
regni Boemie, dux Austrie et Styrie et Morauie marchio, cum debita
reuerentia pedum oscula beatorum. Significamus Sanctitati vestre, quod