Facsimile view
69
159
petue firmitatis hanc paginam nostro sigillo iussimus insigniri. Insuper
rogauimus venerabilem patrem d. Brunonem Olomucensem episcopum, uí
possessiones, et omnia iura, que nostra mera liberalitate concessimus mona-
sterio prenominato dignaretur sui sigilli munimine confirmari, quod et ipse
ad honorem Dei et beate Marie virginis fecit beneuole et gratanter. Et
si forte, quod absit, nostri barones vel milites, seu populares nostra pri-
uilegia vellent aliquando insolenter violare et indebite, quatenus ipse iure
ecclesiastico ecclesiastica percelleret sentencia, eandem auctoritatem suis
successoribus relinqueudo. Sane quoque eidem loco hoc bannum statuentes,
quod eundem in nostram suscipimus protectionem, et a suis invasoribus
secundum nostras vires volumus defensare. Si quis igitur septa monasterii
violenter intrauerit, et ibi sanguinem fuderit, vel hominem qualicunque
modo leserit, vel nostra iura predicta nisus fuerit eneruare potenter vel
fraudulenter, componat in cameram nostram decem marcas auri, et nostrorum
successorum; deinde secundum quod iura dictauerint, predictarum inueniat
gratiam dominarum. Quia quicquid umquam stabilitatis idem monasterium
consequi potest ad sue tranquillitatis firmamentum, hoc est nostre voluntatis,
et erit in perpetuum, ut omni prefata audeat libertate. "Fotum autem
istud factum est auctoritate patris nostri illustrissimi Regis Bohemie Wence-
zlay quarti. 'l'estes autem, in quorum presentia hec acta sunt, sunt hii:
Venerabilis Pater d. Rudegerus abbas de Zabardowicz. d. abbas de Wele-
hrad. d. abbas de Luca. Prepositus de 'T'husnowicz, quondam Abbas. pre-
positus de Reigra. d. Bartholomeus: Olomucensis archidiaconus et custos
ecclesie Wissegradensis. d. Nycolaus prepositus et archidiaconus Brun-
nensis. d. Prisnaborius scriptor marchionis. d. Boscho de Zinoym. d. Bo-
huse filius Cyrhonis. d. Iencho filius Ratiborii. d. Benis subcamerarius.
Wernhardus iudex de Brunna. Alramus. Petrus. Franco albus ciues Brun-
nenses. Hec autem acta sunt in Bruna anno dominice incarnationis MCCLIH.
indictione X.. epacta VII. congruente primo. Datum per manus magistri
Wilhelmi notarii.
Ex originali in archivo c. r. aulico Vindobonae.