EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

157

CLXXXV.

Idem confirmat et auget jura el libertates monasterii Cellae s. Mariae Brunae. Acta Brunae, 125%.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. amen. Nos Othacharus, qui et Primuzl, dei gratia illustrissimi regis Bohemorum filius, dux Austrie et Styrie, marchioque Morauie, priorisse et toti sacro conuentui de Cella S. Marie virginis in Brunna collocato in perpetuum. Consueuit anti- quorum ueneranda et approbanda prouidentia ea literarum mandare monu- mentis, que statuit habere robur et firmitatem, ne modernorum astuta in- genia, que semper gaudent nouitate, inueniant. occasiones rite ac mature gesta negotia dolosis peruertere argumentis et fraudulentis racionibus in- firmare. Memoria quidem humana non est diuturna, et si esset eterna, esset diuina. Ideoque necesse est, ut scriptis, in quibus res geste con- tinentur, adiuuentur, et sic quodam perpetuitatis robore tenax maneat et inconcussa. Nouerint itaque tam presentes, quam futuri, quod nos mona- sterio, quod Cella S. Marie virginis vocatur, in quo religiosus conuentus dominarum ordinis s. Augustini et ordinis fratrum Predicatorum cepit Deo et gloriosissime matri eius beate Marie seruire, dedimus fundum et locum in Brunna, ubi Deo in perpetuum famulentur. Nam et eundem locum dominus ac pater noster, serenissimus rex Bohemorum Wencezlaus quartus ad pias preces inclite memorie matris nostre Cunegundis regine Bohemie sua libera voluntate eisdem contulit, et sui sigilli munimine roborauit. Hunc etiam Jocum certis precepimus distingui limitibus ab aliis possessio- nibus in predicta nostra ciuitate iacentibus, ne imposterum aliqua super- ueniat dubitatio, unde prefatum monasterium possit gravari, vel etiam in- quietari. Considerantes autem gloriosissimum patrem nostrum Wencezlaum nomine, a quo sortiti sumus originem et nomen multis interfuisse negotiis imperii uel etiam propriis, in quibus multa gessit, que sine peccato non poterant trausigi, visum fuit nostre clementie pro remedendis peccatis suis ac nostris elemosinis et precipue monasterii supradicii eius noxas quales- cunque releuare, quia apud clementissimum iudicem, cui proprium est mi- sereri et parcere, nullum bonum relinquitur irremuneratum, commoditati quoque et tranquillitati loci prenominati pia solicitudine intendere cupientes,



Text viewManuscript line view