Facsimile view
69
143
sit aput futuros recordatio.
consumat. adeo ut factorum presentium non
placuit et uisum
quippe cum in rebus humanis nichil constet esse durabile.
fuit utile. vt subscriptorum seriem gestorum in littera. cui numquam uita
deficit. transmittamus memorie posterorum. Cunctis igitur tam presentibus.
quam futuris fieri volumus manifestum quod cum dilectus fidelis noster.
Bawarus uir nobilis diuino tactus spiritu. villas quasdam subnotatas has
videlicet. Ecclesiam et domum hospitalis. Ztraconiz. Horasowiz. Horca.
Zuzedowiz. Mutiniz. Lubetiz. Radoseyowiz. Milonowiz. Ptacowiz. Lou.
Chirti. cum suis appendiciis. et Matrona domina Dobislaua uillam Lusiz
cum suis attinentiis hospitali. et predictus marchio villam Macarow addidit
sancti Iohannis baptiste in Irsalem absolute de suis proprietatibus libere
contulissent. Ad nostram uenientes presentiam deuote et humiliter nostre
magnitudini supplicarunt. quatenus easdem donationes hospitalis predicti
domui. procuratoribus tam loci Ztraconiz iure perpetuo seruituras. digna-
remur de speciali nostre magnificentie gratia confirmare. Dignum itaque
arbitrati iustis ipsorum et honestis postulationibus annuere. donationes
predictas ratas et gratas habentes et eas nichilominus. vípote factas ra-
cionabiliter approbantes presentibus confirmamus. Vt autem hec nostra
confirmatio robur habeat et perpetuam firmitatem nomina uirorum nobilium
huic littere: pro habundanti cautela in testimonium iussimus. annotari. Vitco
de nouo castro. Zawisa filius uitconis. Vitco de Zepecow. Sulizlaus filius
Suezt. larozlaus frater Galli. Cunradus de Ianowiz. filius suus Burchardus.
Wilhelmus de Podebrad. Wocco de Rosental. Ziwoysa cum fratre de Bor.
Predotha cum fratribus de Blatna. Vlricus filius Bvdizlai. Vlricus Lepus.
Zeyzt de Budoywiz. Smilo de Lvochtenburc. cum filio suo. Petrus Ywani
de Zeyewiz. Wernherus de Serdow. Ywanus de Repiz cum fratre. De-
siderius de Hraniz. Withmar de Sesiz. Bovhuzlaus de Yedsow. Dobez
de Bvcovnik Habrec de Dvbrawiz. Gaudencius capellanus marchionis.
In huius rei euidentiam presentem litteram predicte domus fratribus duxi-
mus conferendam. nostri sigilli munimine roboratam. Acta sunt hec anno
dominice incarnationis M. CC. L. I. Indictione VIII. Datum apud Netholicz
per manus notariorum nostrorum Wilhelmi et Gothschalci.
Ex originali in archivo Mclitensium Pragae.