Facsimile view
69
CLII.
Wenceslaus, rex Boémiae, monasterio Welehradensi privilegia Roberti,
episcopi Olomucensis, super decimis ratihabet et confirmat. DI. Brunae,
in feslo s. Francisci, 1250. -
WV .(enceslaus) dei gracia rex Boemie viris religiosis abbati et con-
uentui in Welegrad Cysterciensis ordinis anime sue paranimphis. defensionis
ac gracie sue omnimodam vbertatem. Qvia largitor omnium bonorum deus.
dives in omnes. iuxta largitatis sue moderamen. nos pro fastu seculi quam
pluribus prestanciores constituit. collata nobis divinitus beneficia. ad fovendos.
et promovendos. ac defensandos dei seruos. merito nos invitant. Ecclesie
igitur Welegradensis. que a deuotis progenitoribus nostris. necnon a nobis
fontalem trahit originem. fundacionem ac fundacionis libertatem cognoscentes
in integrum. venerabilis quoque patris Rvoperti. tunc Olomucensis ecclesie
episcopi. necnon et eiusdem loci capituli vnanimi consensu cognito. super
decimis. quibus ecclesia Welegradensis cathedrali tenebatur ecclesie. ple-
num perhibemus testimonium. quod antedictus episcopus. prenotatum quoque
capitulum. in remissionem suorum peccaminum et remedium animarum sua-
rum et progenitorum suorum ivri suo, quod in predictis decimis habere
videbantur renunciarunt absolute. in fauorem et subsidium ecclesie memo-
rate. Ne igitur aliquis successor domini R.(uperti) quondam Olomucensis
episcopi. cuius tempore vestra fundata et consecrata est ecclesia. contra
vos in requirendis decimis malignandi sumat materiam. volumus et sub
optentv gracie nostre uobis districtissime prohibemus. quatenus nulli homi-
num metus vel gracie respectu. clerico vel layco. sine nostro speciali
consilio. aliquas decimas persoluatis. ne per vestram pusillanimitam eccle-
siam adeo liberum contingat aliquatenus ancillari. Sciatis. quod faciendo
oppositum. ab auxilio. fauore et regali gracia omnino eritis alieni. Data
in Berne anno gracie M. CC. L. in festo sancti Francisci.
Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo laeso bilaterali. — Codex Wele-
hradensis f. 41.
ko