Facsimile view
69
114
CXLIV.
Idem civitali Gewiéko a Tartaris destructae in restauralionem confert
silvam ad Sebelow. Act. Brunae, X. Kal. Octobris, 1249.
In nomine domini amen. Nos Premizl dei gratia illustris Marchio
Morauie ciuibus nostris fidelibus in Gewiczko ad rei memoriam sempiternam.
Cum omnia que fiunt in tempore cum tempore contingit thabescere prouida
necessario adinuenit hominum discretio, vt que cupit perpetuis stare suc-
cessibus ea tanto lucidius scripti testimonio roborare. quanto ea sine nota
calumpnie in posterum vult valere. Noscat igitur tam presens hominum
etas quam futura in domino. quod nos ad resíaurationem ciuitatis nostre
Gewiczko a Tarlaris destrucie de ingenita nobis benignitate concurrentes
siluam nostram spaciosam silue monasterii s. Stephani secus Olomucz, quam
ad Sibotonis villam habere ex antiqua donatione ducisse Eufemie dinoscitur
conterminam, a venatoribus nostris limitare iussimus, et sic limitatam
ciuibus prefatis libere et perpetue possidendam assignari fecimus in sub-
sidium et leuamen ipsorum inopie. In cuius rei testimonium presentem
paginam conscribi et sigilli nostri niunimine fecimus roborari. Acta sunt
hec in Brunna presentibus testibus: Witkone de nouo castro. Bocekone.
Hartlibo. Ydic. Chaztolao. Lupoldo pincerna. Wicardo de Tyrna. Andrea.
Lamberto et quam pluribus aliis Anno M. CC. XLIX. X Kalendas
Octobris. Datum per manus Prisnobori curie nostre notarii.
E copia monasterii quondam Eremitarum sancti Augustini ibidem.
CXLV.
Idem venunliatione facta Wilhelmi de Drnoholec pleno jure Heinrico de
Lichtenstein tradit. Nicolsburgun. Di. XV. Kalendas Decembris,
1249.
Přemysl dei gracia Illustrissimi Wencezlai Boemorum Regis filius,
Marchio Morauie omnibus hanc literam inspecturis in perpetuum. Censemus
conueniens et honestum, ut eorum, qui se circa serenitatem domini et patris
nostri Illustris Regis Wencezlai, et nostram exliibuerunt fideles et deuotos,
Eu