Facsimile view
69
75
—
CI.
Idem abbati Plasensi mandat, ul. sententiam suspensionis ab archiepiscopo
Bremensi in. episcopum Pragensem. latam auctoritate apostolica relaxet.
Dt. Lugduni, Kalendis Junii, 1247.
Типосепйив episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . . Abbati
Placensi, ordinis Cisterciensis, Pragensis diocesis salutem et apostolicam
benedictionem. Ex parte carissimi in Christo filii nostri . . Regis Boemie
illustris fuit propositam coram nobis, quod cum venerabili fratri nostro . .
archiepiscopo Bremensi nostris dederimus literis in mandatis, ut ipsum
quod dilectum filium B.(runonem) electum Olomucensem pacifica possessione
episcopatus Olomucensis gaudere permitteret, moneret attentius ac inducere
procuraret, idem archiepiscopus mandati formam excedens, eodem Rege
non monito nec inducto, venerabili fratri nostro . . Episcopo Pragensi
mandauit, ut pro eo quod prefatus B. pacificam possessionem ipsius epi-
scopatus nancisci non poterat, totum regnum Boemie ecclesiastico suppo-
neret interdicto, et quia idem episcopus id efficere noluit absque mandato
Sedis apostolice speciali, dictus archiepiscopus tulit suspensionis sententiam
in eundem, super cuius obseruatione sententie prefatus electus ab Apo-
stolica Sede literas impetrans, dilecto filio Gottifrido penitentiario et ca-
pellano nostro, quem ad partes illas transmisimus, dari obtinuit in mandatis,
ut eundem episcopum faceret per prefatum regnum suspensum publice
nuntiari. Quocirca mandamus, quatenus sententiam ipsam infra octo dies
post receptionem presentium, premissis non obstantibus, sine difficultate
qualibet studeas relaxare, maxime cum prefatus electus episcopatus predicti
possessione gaudeat pacifice et quiete. Dat. Lugduni, Kalendis Iunii.
Pontificatus nostri anno quarto.
Ibidem — epist. 762.
10*