EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

42

timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis inter- esse. duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Anagnie X. Kalendas Augusti. pontificatus nostri anno primo.

Ex originali monasterii Daubra wnicensis,

LIV.

Eberhardus, Salzburgensis archiepiscopus, sedis apostolicae legatus, ad instantiam Friderici, ducis Austriae, confert monasterio Zwetlensi deci- mam quandam circa confinia Bohemiae in villa Weichartesdorf, quae sibi vacare coepit per mortem Lupi de Naschmerische, constituens ducem

. praefatum defensorem. Datum apud Saltzburch II. Idus Augusti anno

domini MCCXLIIII. Indictione XII. Linck Annales Clarovallens, I, 323.

LV.

Johannes, plebanus in Nova - ecclesia, decanus Opaviensis, jus patronatus monasterii Oslowanensis in sua ecclesia profitelur. Acta feria IV. ante b. Michaelis, 1244.

Ego Iohannes plebanus in Noua ecclesia decanus Opaviensis pre- sencium firmitudine promitto exclusa omni cauillacione et dolo quod ab hac hora in antea fidelis ero domui os/awensi in eo uidelicet quod dictam ec- clesiam ab abbatissa domus memorate michi canonice collatam in qua ius patronatus obtinet nunquam de manu alicuius recipiam ulterius. nulli eam resignabo nisi eidem abbatisse uel ei que ipsi succedet. resignationem eiusdem ecclesie nulli pandam consilium uel auxilium pro me aut per nunccium meum non dabo vnde dicta ecclesia a domo Oslawensi posset alienari pro meis iuribus et omni posse meo adiutor ero ad defendendum et retinendum. contra omnes homines saluo ordine meo iura ecclesie me- morate. Acta sunt hec anno domini M. CC. XL. IIII. feria quarta ante festum beati Michaelis.

Ex originali in curia Brunensi.

c



Text viewManuscript line view