Facsimile view
69
39
L.
Wenceslaus, rex Boémorum, monasterium Cellae castilatis Brunae fundat,
concessis eisdem liberlatibus mec non exemtionibus, quibus alia monasteria
Moraviae gaudent. Dt. in Burglin, XII. Kalendas Februarii,
1244.
WV enzezlaus dei gracia illustris rex Bohemorum vniuersis baronibus,
castellanis, iudicibus, ciuibus et aliis quibuslibet in regno suo constitutis
gratiam suam et omne bonum. Cum deus, cuius prouidencia in sui dispo-
sicione non fallitur, omnem animam potestatibus sublimioribus subiecerit,
regalem nostram magnificenciam iustis peticionibus fauorabilem reddere
debet liberalitas nobis exhibita largitoris, ut nos qui plus plurimis de manu
beniuolencie eius accepimus, omnibus creatori fideliter optemperantibus,
seque cum suis religioni deuouentibus in piis causis inueniamur fauorabiles
et benigni. Notum sit igitur omnibus presentem paginam inspecturis, quod
ego Wenzezlaus Bohemorum rex quartus de mea libera voluntate licen-
ciam dedi priorisse et conuentui ancillarum Christi de Cella caslitatis, quod
vulgo dicitur Chevschen celle accipiendi aream et fundandi claustrum in
ciuitate nostra Bruna, donans eis omnem libertatem, qua alii claustrales
gaudent in regno nostro, eximens eas ob omnibus seruiciis et exaccionibus,
ad quas occasione qualibet communis populus obligatur. Si quis autem
nobilium regni nostri, uel eciam ciuium supradicte ciuitatis predictis famu-
labus Christi aliquid de suis facultatibus vel hereditatibus conferre voluerit,
nouerit se in huiusmodi pietatis opere nostrum per omnia beneplacitum
operari. Verum ne liuoris oculus aliquam contra ancillas Christi malignandi
audeat sumere materiam, predictum locum cum omnibus sibi in nostro di-
strictu attinentibus in nostram specialem recipimus pretectionem, omnes ip-
sarum iniurias tanquam proprias reputantes, et volentes eas propriis acrius
uindicare. Vt autem apud presentes et posteros huius priuilegii series
tam immutabilis, quam inuariabilis permaneat, ipsam sigillo nostro principatus
nostri ymaginem continente robore perpetuo communimus. Datum in Bur-
gelin anno domini MCCXLIV. XII. Kal. Februarii, in die Cinerum.
Ex originali in archivo c. r. aulico Vindobonae, — Sigillum minus fractum.
z