EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

406

seruicia et si quod in censu supererit obtinebit. Item statuimus quod post obitum nostrum pro remedio et salute anime nostre et omnium predeces- Sorum nostrorum et episcoporum et eciam successorum anniuersarius per- petuo celebretur. et est taliter celebrandus. Decanus. prepositus. et archi- diaconus Olomucensis cum anniuersarius iste fuerit omnes presbyteros ciuitatis Olomucensis tam religiosos quam seculares et vicinos ciuitati ad vnum aut duo miliaria conuocabunt; et dicent sollempnes vigilias; et mane in ecclesia maiori missam vnam sine nota, dicet ipsorum quilibet pro defunctis. et debent esse presbyteri ducenti, et si non sufficient altaria .ponantur vbique mense per ecclesiam et fiant altaria circumquaque. Hora vero debita omnes debent maiori misse personaliter interesse et illa dicetur sollempniter pro defunctis, et est purpura per medium ecclesie prosternenda et circa ipsam quatuor candele ponentur; Missaque completa presbyteri omnes induti et stolis circumdati sollempniter peragent omnia in commen- dationibus, orationibus, ac aliis omnibus, veluti funus eciam presens esset. Hijs rite completis dabuntur cuilibet presbytero duodecim denarii tam religioso quam seculari. Ad habendum et distribuendum hos denarios inter presbyteros deputamus octo marcas argenti de quibus fabricabuntur sedecim talenta denariorum. absque ulla inpressione forme, quorum decem cedent ad distributionem inter presbyteros conuocatos. Item inter canonicos pre- sentes tamen diuidentur duo talenta et cuilibet ipsorum per. XXIII. denarios. De hiis duobus talentis cuilibet eciam vicario in maiori ecclesia perpetuato dabitur per. XII. denarios. et siquid in hijs distributionibus erit superfluum debet pauperibus erogari. Item duo talenta dabuntur religiosis ad claustrum sancti Stephani in Greditz dimidium talentum. ad claustrum sancti Petri in Olmuz dimidium. fratribus predicatoribus dimidium et fra- tibus minoribus tantumdem pro piscibus illo die. Item talentum vnum inter scolares et singulis per singulos denarios diuidetur. de quo eciam cuilibet campanario dabuntur XII. denarii qui deseruiunt in ecclesia maiori. Item vnum talentum distribuendum est inter pauperes et singulis per singulos denarios, de quo ad hospitale quod est apud ecclesiam fratrum minorum dabuntur denarii sexaginta. Item post obitum domini nostri Otakari Regis Boemorum illustris pro salute anime sue, patris sui, omniumque progenitorum suorum Boemie Regum et Morauie Marchionum et omnium benefactorum

o NP



Text viewManuscript line view