Facsimile view
69
386
munimine roborari. Acta sunt hec in Vitis anno domini M. CC. LXVI.
nonis Ivlii. Presentibus domino Hartliebo de dvbna. Domino Cvnone de
brazlaus plebano in Vitis et socio suo. Fratre Friderico et socio suo
ordinis minorum. Ottone preposito. et H. plebano in Mirzlavs. et alis quam
pluribus.
Ex originali ejusdem monasterii.
CCCLXXXIII.
Otakarus, rex Boémiae et marchio Moraviae, confirmal monasterio Zwetlensi
redditus in Walkersdorf emtos a Ludmila de Rjse (de Moravia). Datum
Nonis Septembris, 1266. i
Otakorus dei gracia rex Boemie. dux Austrie. et Stirie. et marchio |
Moravie. universis in Christo fidelibus presentes litteras inspecturis. salu-
tem in perpetuum. Cum non solum divina auctoritas doceat, sed et animi
generositas id hortetur, ut ad benefaciendum sit qui (?) quilibet liberalis.
maxime tamen regalem condecet maiestatem. ut circa cultum religionis se
favorabilem exhibeat, ac benignum. Vniversis igitur ad quos presens
scriptum devenerit declaramus. quod domina Ludmilla de Reusch inten-
dens incorporare novam plantationem ordini Cisterciensi. pro habitatione
sacrimonialium feminarum per pro . .. .. am sororis sue Kalarine quon-
dam abbatisse in Tuschenawitz. et eidem plantationi pro posse predia
comparare. vendidit quandam partem prediorum suorum sitam in Walkers-
dorf. que eam jure hereditario contingebat. de consensu fratrum suorum.
Witigonis de Zcalitz et Hogerii de Witigenavwe. sororumque suarum
Getrudis el Tulle . . . ...... qui in eadem hereditate succedere vide-
bantur. domino Chunrado abbati de Zwetll et fratribus ibidem. ab eisdem
perpetuo possidendum. Unde iam predictum abbatem ex benigno favore
prosequamur specialiter. et ex utraque parte cultum divinum augeri
evidentius cognoscamus. prefatam con . . . . . . . . . Óonem. ratum
habentes. et volentes firmiter observari. quicquid est in eadem emptione sub
sigillis. ac testibus ydoneis confirmatum. Damus etiam . ......... .
Rapotonem de Valchenberch. et filium suum Rapotonem dilectis nobis