EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

385

priuilegia earundem. tamen pretextu nostrorum predecessorum. et anime nostre grauamen. atque orationum dicti monasterii. volumus et petimus. ut dictam ecclesiam pacifice et quiete possideant. Quod si plebanus . . in prouentibus sepedicte Ecclesie per aliquas cauillaciones dictum monasterium molestare presumpserit. nostri causa ipsum . . non paciamini. Datum Prage octauo decimo Kalendas Maii. Quod autem super hiis nullum pro- cessv temporis dubium oriatur. et que pie facta sunt per Dominam nostram Reginam non possint calumpnie scrupulo perturbari. presentem paginam ad rei memoriam sempiternam inde conscribi. nostrique sigilli iussimus munimine roborari. Datum in Cremeser IIl. Nonas Ivnii. Anno domini Millesimo Ducentesimo. Sexagesimo Sexto. Presentibus Bartholomeo decano. Herbordo preposito. Magistro Stephano archidiacono Olomucensi. Magistro Johanne Znoemense archidiacono. Alexio preposito in Wolframskirhen. Heidolfo preposito et Archidiacono in Cremeser. et aliis quam pluribus clericis in nostra Sinodo annua tunc collectis ibidem.

Ex originali ejusdem monasterii,

CCOLXXXII.

Elisabeth, relicta Kadoldi orphani, monasterio Oslowanensi quinque laneos in Popowice confert. Di. in. Vitis, Nonis Julii, 1266.

, Nos Elisabeth relicta domini Kadoldi orphani pie memorie. notum esse cupimus presencium inspectoribus et auditoribvs vuiuersis quod nos pro honore dei conventui dominarum in Ozla cisterciensis ordinis et glo- riose virginis Marie nec non pro remedio anime domini Kadoldi quinque laneos in villa que vocatur Popwiz exceptis aliis quinque laneis qui ad dotem pertinent in Mohvln cum pratis siluis agris sicvt ad nos libere spectabant cvm omni ivrisdicione contulimus et subiecimus ecclesie memo- rate. recedentes ab omni ivre quod in hiis videbamur habere. Quod autem super hiis nullum processu temporis dubium oriatur. et ne ea que legitime et pia devotione ordinantur propter deum possint calumpnie scrupulo per- turbari ad cautelam sufficientem et rei memoriam sempiternam titulum dona-

lonis et renunciationis huiusmodi inde conscribi ivssimus et sigilli nostri 49



Text viewManuscript line view