Facsimile view
69
| 875
cedere videbatur. in redditibus quinque talentorum et dimidii sitis in Austria
in Walkersdorf quos soror nostra et consanguinea domina Ludmilla de
RHeusch tanquam specificatam sibi hereditatem de consensu tamen nostro
vendidit libere domino Chunrado abbati de Zavetll et fratribus ibidem
pro viginti marcis argenti. intendens cum eadem summa pecunie cuidam
novelle plantationi ordinis Cysterciensis ad habitationem sanctimonialium
feminarum alia predia comparare. per que dominatori omnium perhenniter
serviatur. Unde cum nos qui sumus in linea consanguinitatis proxima
constituti. ad quos solos videtur predicta hereditas devenire pro salute
nostra aütecessorum quoque et successorum nostrorum pietatis studium
non debeamus extinguere sed affectu et effectu ut posse suppetit inflam-
mare. ut predicti fratres de Zwettl reddantur in sua emptione inposterum
cautiores. et ne ab aliquibus occasionem non causam querentibus hec
nostra super eisdem hereditatibus. abdicatio infirmetur. cum exceptis nobis
non sit alius. verus heres damus pro defensore eisdem fratribus de Zwettl
in eadem possessione dominum Rapotonem de Valchenberch et Rapotonem
filum eius et heredes suos. ut pro ipsis stent et respondeant omni pre-
dictos redditus impetenti. secundum ius terre Austrie generale. Tandem
quoque nos quatuor defensionem assumimus contra omnes heredes in
Boemia constitutos. In huius abdicationis nostre et facti certam eviden-
tiam. ad ambiguitatis etiam scrupulum de medio recidendum presens scriptum
est sigillis nostris appendentibus firmiter roburatum. testibus etiam ydoneis
subnotatis. Hii sunt Vlricus de Niwenhovs. Vlricus de Lomnitz. Budiboy
de Zcalitz. Witigo de Chrumenow. Woko et Zezen fratres de Witige-
now. Rapoto de Valchenberch. et Rapoto filius eius. Pilgrimus de Swar-
cenow. et Hainricus frater eius. Chadoldus filius Pilgrimi. Rudolfus
purcravius de Gors. Hugo Turso. Hadmarus frater eius. Otto de Rasten-
berch. Otto filius fratris eius. et alii quam plures. Acta sunt hec anno
domini. Millesimo. ducentesimo LXV. In die sancti Vrbani pape et martiris.
Ex originali ibidem, cujus sigilla avulsa sunt.