EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

358

specialis episcopatus vratislauiensis, a fundacione cristianitatis collata beato Iohanni aduocatiam eciam illius partis terre contulit dictus predecessor noster Episcopus Laurencius cuidam uiro strenuo vitigoni, qui eosdem terminos retinens, et cultores terre circa illas partes ponens, et que sunt beati Iohannis, retineret, et a violentiis eorum, qui indebite fines episco- patus vratislauiensis niterentur occupare, secundum suam defenderet facul- tatem. Dictus vero vitigo aduocatus in adiutorium sui ministerii com- petencius excercendi elegit sibi in participium oneris et honoris quemdain uirum probum et honestum, sifridum nomine, faciens eum participem et heredes eius quarundam utilitatum et iurium, que, qualia uel que fuerint, ex subsequentibus apparebit. Defunctis autem predictis personis, et inter heredes ipsorum quibusdam dissensionibus subortis, venerunt coram nobis quatuor filii vitigonis ex una parte, videlicet Moyco, vitigo, Rembolbus, Laurencius, ex altera vero filius Sifridi 'lheodricus, petentes a nobis, ut posteris, quid ad ipsos in predictis terris uel iuribus pertineat, uel here- dibus eorum in futurum debeat pertinere, nostris vellemus litteris declarare. Nos vero precibus ipsorum inclinati et meritis, utpote quorum patres et ipsi nobis multa seruicia fideliter inpenderunt, ipsorum peticionem fauora- biliter admittentes, secundum quod ipsos in possessione bonorum et iurium inuenimus, siue ad ipsos ab initio pertinuerint, siue nostris temporibus ipsis accreuerint, taliter declaramus: filii vitigonis habent aduocaciam et ius iudicandi, ita quod solus vitigo in causis capitalibus iudex sit, et eciam in aliis in ciuitate; de iudicato vero in talibus causis due partes cedunt domino episcopo, tercia vero vitigoni, de qua sua parte accipiet 'Theode- ricus, filius Sifridi, tercium denarium. Sunt triginta mansi, ad ciuitatem Cigenals pertinentes, preter pascua; in istis mansis et in areis ciuitatis due partes census pertinent domino episcopo, dictis filiis vitigonis et Sifridi lercia, de qua tercia parte habebit terciam partem "T'heodericus, filius Sifridi. Census autem est talis: quilibet mansus soluit duas denariacas auri, que tales esse debent, quod decem pensent scotum. Area autem quelibet soluet obulatam auri. Macella, in quibus uenditur caro, panis et calcei, sunt ipsorum et ciuium. Domus, in qua occiduntur peccora, per- tinent filiis vitigonis et Sifridi per medium. Duo molendina, que attinent ciuitati, talem diuisionem recipiunt: vtilitas diuiditur in nouem partes; septem



Text viewManuscript line view