Facsimile view
69
FETE
pe orm
34
quod nos attendentes grata et accepta seruitia. que nobis magister Wil-
helmus. dilectus clericus et capellanus noster. et custos corporis nostri
specialis plebanus sancti Michaelis in Znoym. exhibet incessanter. et in
antea gratiora poterit exhibere. donationem ville Walterouich. quam pro-
curator noster Heinricus et ciues Zinoimenses,. aput nos impetrauerant tacita
veritate. de qua nichilominus idem priuilegii confirmationem aput notarium
nostrum falsi sugiestione obtinuerant mediante. irritam et inanem penitus
decernentes. ipsam presentibus vtpote fraudulenter obtentam. tvm propter
devm et iustitiam et salutem anime nostre. tum etiam ob dilectionem pre-
dicti magistri nostri. et beati Michaelis reverentiam reuocamus. presertim.
cum ad ecclesiarum commodum et quietem. non ad earum lesiones et gra-
uamina intendere debeamus. et eandem villam Waltherowich. per quam
predicta beati michaelis ecclesia. a nostris progenitoribus dinoscitur esse
absolute dotata. ipsi ecclesie et eius pastoribus legitimis. quiete ac pacifice
perpetuo possidendam presentium testimonio confirmamus. volentes eiusdem
ecclesie pastores. prefate ville possessione interminabiliter absque graua-
mine quolibet et impedimento gaudere. Presenti nichilominus statuentes
edicto. Ne quis heredum aut successorum nostrorum. vel quisquam de
personis ecclesiasticis vel mundanis ipsum magisirum W. ac suos succes-
sores. in eadem uilla impedire. molestare. vel quacumque occasione pertur-
bare presumat. Qvod qui presumpserit. quinque marcas auri pro pena
Camere nostre in exemplum inobedientie et contemptum presumptionis
componat. In huius itaque nostre constitutionis et confirmationis decreta.
robur et perpetuam firmitatem. presentis priuilegii paginam ipsi magistro
W. et ecclesie prefate. cum testimonio subscriptorum duximus exhibendam
nostrorum sigillorum appensione munitam. et perhenniter valituram. Testes.
Wliricus. filius ducis Karinthie Nepos noster. Iohannes miles eius. Zacha-
rias prior. Anthonius. Gothfridus. fratres ordinis predicatorum. Bochko.
burgrauius Znoimensis. Dluhomilus. Iencho. filius Ratiborii. Drazko. Otto.
prepositus melnicensis. Conradus et Cono. phisici. Zungelinus. et alii quam
plures. Acta sunt hec anno dominice Incarnationis M. CC. XL. III.
Mense decembris. Indictione secunda in Castello Burglin. per manvm
curie nostre notarii Rembothonis. Anno. Mense et Indictione prescriptis.
Ex originali in archivo Soc. Jesu Znoymensis.