EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

344

Abatisse et conuentui Sanctimonialium de valle Sancte marie in Oslawa. cysterciensis ordinis deo pie et deuote famulantibus. vendidimus laneum. et agros in estimatione pene dimidii lanei et decem curticulas in villa que vocatur Droscwwitz. pro quindecim marcis argenti. recedentes ab omni iure quod in eisdem bonis videbamur habere. Profitentes nichilominus quod Ius patronatus in ecclesia ville de Droscwwitz. ad manus domini Hermanni. decani de Snoym resignauimus quam pluribus presentibus Abbatisse et conuentui memorato. quod videlicet multis retroactis tempo- ribus pro honore dei et gloriose virginis marie matris eius nec non pro salute carorum nostrorum tam viuorum quam mortuorum eisdem resignauimus et pro nostrorum scelerum venia consequenda sicut in litteris exinde con- fectis plenius continetur. Ne igitur super hiis inposterum a malignis mali- gnorum hominum suggestionibus possit suboriri calumpnia titulum emptionis huiusmodi litteris fecimus conmendari et sigilli nostri. et fratris nostri vide- licet Domini Hartlibi de miselboritz. quia uno tamen sigillo vtimur qui suum in supranotata emptione et in iam dicte ecclesie donatione plenarie adhibuit consensum et aliorum sigillorum uidelicet Domini Hermanni decani Snoymensis. Domini Karuli prepositi montis sancti ypoliti. Domini Egidii. Kamerarii vetouiensis. ordinauimus munimine roborari ad cautelam. Acía sunt hec in Snoym Anno Domini M. CC. LXII. III. Kalendas Decembris coram testibus subnotatis. uidelicet domino Decano Snoymensi. Domino preposito Karulo nomine montis sancti ypoliti. Domino egidio Kamerario vetouiensis. Domino Smilone de Belekouwe. Domino Rancyro Zcudario. Domino prouinciali. Merbotone. Domino marguarto. Domino Lupo. de Nasmeritz. Domino gerslao. de Knenitz. Domino W'ernardo. filio lupi. Domino O. preposito et fratre W. capellanis in Osla et aliis quam pluribus

tunc ibidem collectis. Ex originali cum quatuor sigillis laesis in archivo ejusd em monasterii.

CCCXLIX. Idjk, camerarius Biloviensis, eandem resignalionem et venditionem atlestatur. Acla Znoymae, III. Kalendas Decembris, 1262.

Nos Idic Kamerarius vetouiensis. Notum esse cupimus presentium iuspectoribus et auditoribus vniuersis quod dominus Kkhardus vir Nobilis



Text viewManuscript line view