\
323
CCCXXIX.
Relatio comitum ilineris Wernheri, archiepiscopi Moguniini, in Boëmiam
de peracla coronatione, nec non de taxa solula. Dt. Pragae, in die Natali
domini, 1261.
Godefridvs de Eppenstein, Fridericvs de Bichelingen, Heinricvs de
Willenowe, Diethervs de Cazenellenbogen, Gvnthervs de Schwarzburg
comites: et Wernhervs de Bolandia imperialis aule camerarius. Recogno-
scimus et testamur, quod nos cum venerabili patre, domino et consanguineo .
nostro, domino Wernhero sancte Moguntine sedis archiepiscopo, fuimus
presentes in ecclesia Pragensi anno domini MCCLXIIL in dominica die
natalis domini, ubi ipse dominus archiepiscopus unxit et coronauit in regem
dominum Ofhacarum, heredem regni Boemie, et uxorem eius Kvnegvndim
in reginam. dem etiam rex, qui et fuit dux Austrie ac Styrie, marchio-
que Morauie, assumpserat Erfordie in expensas et conductum suum in
eundo Pragam, ubi procurauit nos XVIII diebus, et in reditu, usque Er-
fordiam, nos, et dominum archiepiscopum memoratum, et totam ipsius fami-
liam, cum personis et rebus eorum. Ministrauit quoque nobis omnibus
copiosas expensas. Dedit etiam domino archiepiscopo pro iure suo centum
marcas auri. Item pro iure curie sexaginta et quatuor marcas capitulo
Moguntino pro iure suo, ad emendum ecclesie aliquid in ornatum. Insuper
honorauit nos in spadonibus et xeniis, pulchre satis, et taliter, ut decebat
eundem. Acta sunt hec, anno domini et die predicto.
Ibidem — 693.
CCCXXX.
Urbanus papa IV. libertates её immunilales monasterii Zarensis confirmat.
Dt. apud Urbem velerem, Idibus Januarii, 1262.
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati
et conuentui monasterii fonlis sancle Marie in Sar Cisterciensis ordinis
Pragensis diocesis, Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis
petitur quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit
41*