Facsimile view
69
308
et per virtutem prestiti sacramenti nos obligauimus, et obligamus presen-
tium testimonio litterarum, quibus sigilla nostra duximus appendenda, et ut
premissa omnia suum fortiantur effectum, memoratus regni Boemie dominus,
dux Austrie et Styrie Marchiogue morauie, se et terras suas nostre iuris-
dictioni subiecit, renuntiando priuilegijs omnibus pro sua persona vel terris
suis omnibus, a sede apostolica indultis, inpetratis vel impetrandis, super
eo videlicet, quod persona ipsius excommunicari, vel terre sue interdici
non possint, absque sedis apostolice mandato, vel eius nuntio speciali.
Datum Vienne Anno domini MCCLXI. pridie Calendas Aprilis."
Hormayr — Archiv 1828. pag. 480.
CCCXIX.
Otto, episcopus Pataviensis notificat, sese Otakarum regem esse excommu-
nicalurum, si pacem cum rege Ungariae inilam non servaverit. Datum
Pataviae, VII. Idus Aprilis, 1261.
Otto, dei gratia ecclesie Patauiensis episcopus uniuersis Christi
fidelibus hanc litteram inspecturis salutem in domino. Quia pacis tran-
quillitas et bonum concordie piis amplectanda affectionibus et sinceris nos
qui pacis et concordie debemus esse modis omnibus sectatores, ad peti-
cionem et instantiam serenissimi domini O. regis Bohemie, ducis Austrie
et Styrie, Marchionis Morauie, iurati promittimus bona fide, quod ipsum
per nostram diocesem excommunicabimus et terram ipsius Austriam eccle-
siastico supponemus interdicto si idem, quod absit, formam concordie
inter ipsum et dominum regem Hungarie ordinatam, iuxta quod in instru-
mentis ipsorum exinde confectis continetur, excesserit et attemptauerit
violare. In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo fecimus
communiri. Datum patauie anno domini MCCLXL, VII. Idus Aprilis.
Ibidem.