Facsimile view
69
304
ad hoc assensus Olomucensis capituli minime interuenit auctoritate aposto-
lica confirinamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel
ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit
indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum
eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XV. Kalendas Martii Ponti-
ficatus nostri anno septimo.
Ex originali ejusdem monasterii,
CCCXV.
Jdem indulget monasterio Welehradensi, ut de bonis sibi collatis nullam
leneatur solvere porlionem. Dt. Laterani, X. Kal. Martii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . Abbati.
et Conuentui Monasterii de Wellegrad Cisterciensis ordinis. Olomucensis
diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Meritis uestre sacre reli-
gionis inducimur, ut uos speciali gracia prosequamur. Hinc est quod nos
uestris supplicationibus annuentes, auctoritate uobis presentium indulgemus,
ut de bonis mobilibus et immobilibus, feudalibus duntaxat exceptis, que
Christi fideles sani et incolumes ad se spectantia in uita sua uobis et
Monasterio uestro contulerint intuitu pietatis, nullam teneamini alicui sol-
uere portionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre
concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc
attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani X. Ka-
lendas Martii. Pontificatus nostri anno septimo.
Ex originali ejusdem monasterii. — Cod. Welehrad fol. 113.
CCCXVI.
Idem possessiones el liberlates monasterio Welehradensi concessas lalissime
enumeral et confirmat. Dt. Laterani, V. Kal. Martii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati
monasterii sancte Marie in welegrad eiusque fratribus tam presentibus