Facsimile view
69
301
Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis
uestre precibus inclinati presentium uobis auctoritate concedimus ut pos-
sessiones et alia bona mobilia et immobilia que liberas personas sororum
uestrarum mundi relicta uanitate ad uestrum monasterium conuolantium et
professionem facientium in eodem iure successionis uel alio iusto titulo si
remansissent in seculo contigissent et ipse potuissent aliis libere erogare
rebus feudalibus dumtaxat exceptis ualeatis expetere recipere ac etiam
retinere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre conces-
sionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc at-
temptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et
Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani V. Idus
Februarii. Pontificatus nostri anno Septimo.
Ex originali ejusdem monasterii,
CCCXI.
Idem mandat abbati Scotorum, ut litem inter monasterium Tiśńowicense et
plebanum de Bites aliosque clericos super decimis decidat. Dt. Laterani,
V. Idus Februarii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio Abbati mo-
nasterii de Scotis Wiennensis Patauiensis diocesis salutem et apostolicam
benedictionem. Conqueste sunt nobis dilecte in Christo filie Abbatissa et
conuentus monasterii de Porta Celi Cisterciensis ordinis quod plebanus
ecclesie de Heinrichs et quidam alii clerici Olomucensis ciuitatis et diocesis
super decimis terris possessionibus et rebus aliis iniuriantur eisdem. Ideo-
que discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus con-
uocatis audias causam et appellatione remota debito fine decidas, faciens
quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. 'lestes
autem qui fuerint uocati si se gracia odio uel timore subtraxerint censura
Simili appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere.
Datum Laterani V. Idus Februarii. Pontificatus nostri anno septimo.
Ex originali ejusdem monasterii.