Facsimile view
69
293
ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere
vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit,
indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
se nouerit incursurum. Dat. Laterani VI. Idus Ianuarii. Pontificatus nostri
anno septimo.
E codice Welehradensi fol. 110.
CCCL
Jdem concedit monasterio Tiśńowicensi, ut privilegiis el indulgentiis ejus
ordini ab aposlolica sede concessis libere uli valeat. Datum Laterani,
VI. Idus Januarii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in Christo filiabus
Abbatisse et conuentui monasterii de Poría celi Cisterciensis ordinis Olo-
mucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Meritis sacre
uestre religionis inducimur, ut fauoris benigni gratia uos iugiter perse-
quentes paci et tranquillitati uestre ne iurgiorum concutiatur procellis im-
posterum consulamus. Hinc est quod nos uestris supplicationibus inclinati
ut priuilegiis et indulgentiis generaliter ordini uestro ab apostolica sede
concessis in hiis que uobis competunt uti libere ualeatis auctoritate uobis
presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et
beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum
Laterani VI. Idus Ianuarii Pontificatus nostri anno septimo.
Ex originali ejusdem monasterii.
CCCII.
Jdem archiepiscopo Moguntino episcopisque suffraganeis mandat, ut mona-
sterium Welehradense adversus violatores et invasores defendant. Datum
Laterani, III. Idus Januarii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus
. . Archiepiscopo Maguntino et eius Suffraganeis, ac dilectis filiis, Abba-