EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

289

CCXCVI.

Bruno, episcopus Olomucensis, monasterio Oslowanensi jus patronatus ecclesiae in Mysliborice confirmat. Dt. in Modřice, IV. Idus Octobris, 1260.

Bruno dei gratia Olomucensis Episcopus. Dilectis in Christo .. Abbatisse et Conuentui Monasterii in Ozla, ordinis cisterciensis, nostre diocesis, salutem in domino. Cum a nobis petitur guod iustum est et ho- nestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis vt id per officii nostri sollicitudinem ad effectum debitum perducatur. Cum igitur sicut vestra nobis exhibita peticio continebat, nobilis vir Hartlibus dictus de Miszel- boritz, pium deuotionis zelum erga vos et Monasterium vestrum gerens. Iuspatronatus quod habuisse dinoscitur in ecclesia dicte ville de JMiszel- boritz in vos duxerit transferendum, sicut in litteris suis confectis exinde continetur. nos vestre deuotionis supplicationibus inclinati, dictique nobilis factum pium et prouidum quod gratum et ratum habemus, in domino com- mendantes, vobis Ius presentandi ad dictam ecclesiam in Miszelboritz, nostro et successorum nostrorum et archidiaconi loci qui pro tempore fuerit per omnia iure saluo, auctoritate ordinaria confirmamus. sub anathe- matis interminatione districtius inhibentes, ne quis hanc nostram confirma- tionem presumat infringere, vel .ei ausu temerario contraire. In huius autem confirmationis testimonium, presentem vobis concedimus paginam sigilli nostri munimine roboratam. Datum in Moderiz III. Idus Octobris anno domini M. CC. LX.

Ex originali cum sigillo illaeso ejusdem monasterii.

CCCXVII.

Alexander papa IV. regi Boémiae declarat, intentionis suae non esse, ut

filius filiaeque ejus, legitimitatis titulo decorali, ad honores eliam regios

regnique successionem admillantur. Dt. Anagniae, XII. Kal. Novembris, 1260.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Illustri Regi Boemie

salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit nobis humiliter 37



Text viewManuscript line view