Facsimile view
69
287
Danubio oppidum Hemburg intrauerant, alii vero cum curribus descen-
derant ad staciones et loca castrorum, hostes nostri fraude pleni in modum
semicirculi per ordinatas acies nos cingentes nisi Dominus adiuvisset, vivos
forsitan deglutissent. Egitur in tam evitabili necessitatis articulo constituti,
attendentes potestatem esse celestem, et quoniam non multitudine exercitus,
sed de celo victoria datur munere magni Dei, totam in adiutorio Altissimi
spem ponentes, nostros adiutores, et commilitones primitus adhortati in
plurimos aduersariorum cuneos, data nobis de celo fiducia, irruimus con-
fidenter. Quos Deus per manus nostras et nostrorum, ymmo suorum mili-
tum exterruit, et prostrauit, et in fugam conuertit, ita ut fugientibus cum
impetu, et se invicem comprimentibus dictus fluuius Moraua iuxta sui pre-
sagii nominis ethimologiam tanquam mare rubrum egiptiis multo cesorum
sanguine rubricatus factus, sic in se submersis et intereuntibus mortuis unda.
Siquidem in eodem flumine fugientium a facie Dei peccatorum tanta periit
multitudo, quod per cadauera hominum et equorum quasi perfectos pontes
nonnulli ex nostris aduersariorum castra intrarent, et occupantes currus
tentoria et expensas, queque preciosa spolia acceperunt. Quamuis igitur
post triumphum diuinitus nobis datum, quemadmodum communiter videbatur,
Regnum Ungarie, nostre dicioni poterimus subiugare, et idem in perpe-
iuam premere seruitutem, aduertentes tamen, quod melius sit bonum vici-
num habere concordem, quam superare ct exterminare rebellem. Pensantes
eiiam, quoniam, ut ait Imperator Constantinus, crebro suauiores sunt ami-
citie post inimicitiarum causas ad concordiam restitute, cum participibus
et proximis, alti sanguinis nostri, dictis scilicet Ungarie Regibus et Domina
Regina, et Iuuene Rege Bela, secundum oblatam nobis a magno Comite
Rulando de Posonio formam maluimus pacis federa reformare, quam vastando
et debilitando magnum Ungarie Regnum ad idem et nostri terras dominii
Tartaris aditum apperire, (prouocare). Itaque compositionis formam predi-
ctorum Regum, Regine, et Ducis Bele, sigillis signatam vestro Apostolatui
transmittentes suppliciter petimus eandem a Sede Apostolica confirmari, et
ut opere precium est, Apostolico in evum patrocinio communiri.
E Pulkavae chronico ad annum.