EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

167

bona Potschatek pro quingentis marcis dicti ponderis liberare aut redimere voluerit, ipsam pecuniam dominis Heynrico de Rosenperch et W'ytkoni de Luczka presentabit, hiidemque domini secundum quod arbitrati fuerint, ean- dem pecuniam in bona redigent et conuertent. Super quod nos in quin- gentis marcis ratione dotalicii nobis ex parte dicte nostre coniugis ordi- nati respectum habebimus efficacem. Si autem nos ipsam dominam super- uixerimus, easdem quingentas marcas, quas ab ipsa super ..... in bonis Potschatek habemus, conuertere possumus secundum nostre arbitrium vo- luntatis. Hec acta tam legitima celebrata ... in fabulas publicas olomu- censis zude, ad quam vniuerse prouincie IMorauie se reclinant, redegimus in signum efficacie amplioris. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo nostro et sigillis testium subscriptorum duximus communiri. Testes sunt: domini Heynriceus de Rosenperch, summus Boemie camerarius. 'Tho- byas de Bechyn, ipsius regni marscalceus. "Vlricus de noua domo, pur- chrauius de Brunow. Phillippus de Pernsteyn, purchrauius in Godyngen. Wykhardus de Polna purchrauius Brunnensis. Protiua de Dubrawycz, pincerna Morauie. Zmylo de Gretzeen, purchrauius Znoymensis, et alii quam plurimi fide digni. Actum et datum Brunne anno domini Millesimo trecentesimo tercio, proxima dominica post diem sancti Nycolai.

(Sex sigilla.) Ex originali in archivo monasterii Aulae S. Mariae F. 1.

CLIX.

Ulricus et Reymundus, fratres de Lichtenburg, fundanl hospitale paupe-

rum in Sar et villam Heinrichsdorf et decimas de equitia, telonioque in

Chotébor , et de bonis in subsidium ejus assignant. Dto. in Lichtenburg XII. Kalend. Januarii 1303.

Nos Vlricus et Reymundus fratres, dicti de Leuhtenburch vniuersis christi fidelibus ad quos hoc scriptum peruenerit noticiam subscriptorum. Quoniara dominus ihesus in ewangelio quod vni ex minimis factum fuerit. factum reputat sibi ipsi, ideo nos, ipso aspirante non surdi auditores ewan- geli, pro sustentacione pauperum qui sibi derelicti sunt et in quibus ipse suscipitur hospitale in Sar fundare, et construere, ac dotare intendimus,



Text viewManuscript line view