P
da
LXXH.
Wenceslaus, rex Bočmiae et marchio Mořaviae, cedit monasterio Tisno-
wicensi jus patronatus ecclesiae S. Petri Brunae. Dio. in Pyrn. XI.
Kalend. Augusti 1297.
Nos Wencezlaus dei gracia Rex Boemie, Dux Cracouie et Sando-
merie, Marchioque Morauie, harum serie notum esse volumus vniuersis tam
presentibus quam futuris quod cum nos olim... Abbatissam et Conuentum
Monasterii Monialium Porte celi, siue in T'ussnowicz, Cisterciensis ordinis,
Olomucensis diocesis, super iure Patronatus Ecclesie Sancti Petri Brun-
nensis, coram iudicibus a venerabili 'Theodorico Olomucensi Episcopo de-
legatis, traxissemus in causam, et fuisset in ea coram eis aliquamdiu liti-
gatum, licet de iure nostro non diffideremus, tamen principaliter propter
deum, et anime nostre salutem, necnon ad supplicacionem dilecti Prothono-
íarii et fidelis nostri Magistri Petri eiusdem Ecclesie Sancti Petri Prepo-
siti, tenore presencium libere cedimus, refutamus, quietamus, renunciamus,
et donamus liberaliter eisdem Abbatisse et Conuentui ius Patronatus ipsius,
quod nobis in predicta Ecclesia competit seu competere uidebatur. volentes,
ut de cetero Abbatissa et Conuentus predicti, predictum ius Patronatus
Ecclesie memorate, sine nostra et heredum nostrorum inquietatione seu
molestatione, in perpetuum teneant ac possideant pacifice et quiete. Pro-
mittimus etiam cessionem, refutationem, quietationem, renunciacionem et do-
nationem predictas, ratas semper et firmas tenere ac seruare, et contra
eas aliquo tempore de iure uel de facto quomodolibet non uenire, petentes
cessionem, refutationem, quietationem, renunciationem et donacionem pre-
dicías per antedictum Episcopum auctoritate sua ordinaria confirmari, pre-
sencium, quas nostrorum sigillorum munimine roboratas predictis Abbatisse
et Conuenfui dedimus, testimonio litterarum. Datum in Pyrn, per manus
venerabilis Petri Episcopi Basiliensis, prepositi Wissegradensis, Regni
Boemie Cancellarii, Principis et Consilarii nostri dilecti, anno domini Mil-
lesimo. Ducentesimo. Nonagesimo Septimo. XI. Kal. Augusti. Decime In-
dictionis. Regni nostri anno primo. '
Ex originali cum sizillo laeso in archivo ejusdem monasterii.