10
80
142 . Mai 14-20.
deputaciones in ipso avisamento. Quarta de reformatorio dicit, quod ipsi
deputati solum habeant potestatem concedendi graciam hujusmodi in foro
consciencie, in aliis vero, si que concedantur, habeant referre. Et sunt
dati deputati domini infrascripti, videlicet pro deputacione pro communi-
bus Vicensis, pro fide Aquensis, pro pace Taurinensis episcopi et pro
reformatorio Rodulphus de Rüderschein auditor camere. Illa de fide ad-
jungit dictum reverendissimum dominum archiepiscopum presidentem.
Concordant omnes sacre deputaciones, quod concedatur et conces
sum est confessionale pro incorporatis et eorum familiaribus in forma
alias consueta duraturum usque ad octavas corporis Christi inclusive !.
Pro precognitoribus sunt electi: pro fide archidiaconus Tridentinus,
pro pace Sigismundus doctor domini Taurinensis, pro reformatorio Petrus
Salomonis, pro communibus Nicolaus de Petrisalbis (coutinuatus). Et
juraverunt.
Pro majori penitenciario deputatus est per sacram deputacionem
fidei dominus episcopus Civitatensis. .
Post lecta fuerunt omnia concordata supplicacionum retro proxime
decriptarum ?.
In quibus omnibus premissis dominus presidens conclusit preter ali-
quas, que suspense fuerunt et pro talibus signate.
Dominica die pentecostes, lune, martis, mercurii et jovis sequenti-
bus non fuerunt deputaciones propter festa pentecostes.
Die tamen jovis fuit festum sancti Yvonis pauperum advocati et fuit
missa solemnis in ecclesia fratrum Minorum. '
Congregacio.
Veneris XX. mensis maji 1440 in generali congregacione, presidente
in eadem reverendissimo domino archiepiscopo Tarentasiensi, assistentibus
dominis Vicensi, Taurinensi, Aquensi episcopis, abbatibus de Secusia,
Ambroniaci, de Alpibus, in Zenna, Montis Serrati, presentibus do-
minis Ber&ardo Freyre, Wilhelmo Hefe, Henrico de Judeis, Luppo
Vallasti, Jacobo de Salzburga, procuratore Prutenorum, Cristanno de
Gretz Regina.
Medio juramento fuerunt incorporati: magister Georgius Meller
rector parrochialis ecclesie in Pitzlin alias Hartkilchen Ratisponensis dio-
cesis in artibus magister; Guillermus Melleast presbiter, nobilis ex utro-
que parente, rector parrochialis ecclesie de Monteur Nannetensis diocesis;
* Vgl. S. 140 Z. 25 ff. * Es sind die S.128-110 milgeteillen 5:2 bezw.
54 Konkordate. Man vergleiche dazu S. 140 Z. 18-19.