10
15
20
80
35
98 April 9. 10.
propterea sanctissimum dominum nostrum manum apposuisse, placuit,
quod negocium hujusmodi prioratus eidem sanctissimo domino nostro
remittatur.
Successive introducente eodem domino Stephano Ploverii, ut vide-
licet deberet mandari dominis collatoribus beneficiorum sacri concilii, ne
se de beneficiis vacantibus in dominio sanctissimi domini nostri intromit-
terent, sed ad suam sanotitatem remitterent etc., votis scrutatis placuit,
quod ex parte ejusdem deputaoionis dicatur per dominum presidentem dicte
deputacionis, videlicet dominum Johannem de Bachenstein, eisdein dominis
collatoribus et eciam avisentur, quod beneficia vacantia et vacatura in
dominiis ipsius domini nostri sue sanctitati remittere velint et non illa
alicui conferre.
In facto computorum domini Lausanensis ex viagio Grecie concep-
torum! sacra deputacio stetit in primo deliberatis, videlicet quod dentur
deputati cum potestate referendi.
Successive quia conquestio facta fuit de aliquibus, qui vota data in
deputacione dicuntur revelare etc, dominus Johannes de Bachenstein
presidens, in quantum potuit, mandavit suppositis dicte deputacionis ibi-
dem presentibus, ne aliquis sub pena excommunicacionis et prestiti jura-
menti de cetero revelaret. Ad idem jurare fecit cursorem capelli rubei
portam custodientem *. — Qui juravit modo predicto tactis scripturis
sacrosanctis.
Data fuit licencia per presidentem familiaribus domini abbatis sancti
Stephani Vercellensis recedendi ad tres septimanas a die recessus com-
putandas ?.
Dominica X* mensis aprilis celebrata missa solemni? conciliariter
et cum organis in ecclesia majori Basiliensi comparuerunt duo milites
venientes de Yspania et de Sancto Sepulcro. Qui per organum domini
Johannis Slezinrod promotoris dixerunt se transitum fecisse apud ? sanc-
tissimum dominum nostrum Felicem papam V., quem dixerunt eis .fecisse
magnum honorem, de quo regraciabantur sue sanctilati, prout et regra-
ciati fuerant, sibi pedem et manus deosculando, et eciam regraciabantur
ex illo sacro concilio. Et successive dixerunt se fuisse honoratos per
sacrum concilium in loco isto, de quo eidem humilime et intime regra-
ciabantur, offerentes se et bona ac corpora sua ad mandata et benepla-
cita ejusdém.
^) Vorl. custodiente. >) Vorl. solemnis. ©) fehlt in der Vorlage.
1 Vgl. S. 40 Z. 10 ff. * Vgl. hierzu auch S. 94 Z. 3 ff.