10
20
60 Februar 6-10.
Deinde lecte fuerunt littere! de electione facta de rege Romanorum,
videlicet de persona domini illustrissimi Friderici ducis Austrie. Quibus
auditis propter hujusmodi jocunda nova decantatuin fuit „Te Deum lauda-
mus* cum collecta.
Post hec lecta fuerunt concordata supplicacionum.
Dominica VII. februarii fuit missa solemnis conciliariter celebrata
propter jocunda nova electionis? Romani regis? de domino illustrissimo
domino Friderico duce Austrie.
Lune.VIIL. februarii de mane non fuerunt tente deputaciones.
Eadem die de vespere indicte fuerunt sacre deputaciones per re-
verendissimum dominum cardinalem Arelatensem presidentem, et hoc per
cedulam, ut relatum fuit in deputacione.
In saera deputacione pro communibus, presidente in eadem domino
abbate Ainbroniaci, lecta fuerunt avisamenta concordata per dominos de-
putatos sacrarum deputacionum ultimate datos, videlicet de provisione
facienda summo pontifici Felici Vt? et dominis cardinalibus et officiariüis
sedis apostolice. Post quorum lecturau: dum vota scrutarentur, magister
Johannes Pulcripatris in voto suo dixit, quod supersederetur pro nunc a
deliberando, quousque nacio Gallieana fuerit consulta, per se protestans
de nullitate, si quid in contrarium deliberaretur, et hoc nomine nacionis
illius et regni ac eciam universitatis Parisiensis et illis adherencium,
petens instrumentum. Dominus promotor requisivit eum, ut doceret de
mandato illorum, quorum nomine fuit protestatus. Ad idem dominus
Petrus de Trilhia requisivit dietum magistrum Johannem Pulcripatris, ut
doceret de mandato illorum, quorum nomine protestatus fuit; alias pro-
testatur de infidelitate ipsius, petens instrumentum, presentibus dominis
Vercellensi episcopo, abbate Ambroniaci, Habundancie, Francisco de Bos-
sis, preceptore Heversii, provinciali Carmelitarum et archidiacono de Ca-
latajubio. Et quia ex hiis verbis quidam moti fuerunt, idcirco pro illa
die nichil fuit deliberatum.
Martis sequenti fuit dies carnisprevii? nec fuerunt deputaciones.
Mereurii X. februarii, die cinerum, post prandium in domo habita-
cionis mei magister Johannes de Rocapetri coram me protestatus fuit,
a) Vorl. electiones, b) Vorl. pontificis. *) sic.
‘ Dieser nicht mehr corhandene Brief war con dem bisherigen Protektor
des Konzils Konrad von Weinsberg, der sich in Frankfurt befand. — Vgl. Segovia
lib. 16 eap. 17 (Mon. conc. 3, 464 Z. 19 ff).