EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

15

20

30

40

36 Januar 23.

consensus per ipsum dominum nostrum electioni de se facte prestiti nec- non omnia gesta et facta tam per ipsum sanctissimum dominum nostrum quam per prefatos dominos ambassiatores nomine hujus sancte synodi ratificentur et approbentur etc. concordant omnes sacre deputaciones, quod adinittatur et admissum est quoad requisicionem, consensus presta- cionem et termini prefixionem atque gesta et facta, que concernunt dumtaxat premissa. Et pro forma concipienda sunt deputati pro sacra deputacione pro communibus domini Vercellensis episcopus, Jo/iannes Puleripatris, Augustinus de Insula et Nicolaus Volrat, pro reformatorio domini Dertusensis episcopus, abbas Saneti Michaelis, auditor camere et Petrus Salomonis, pro fide domini Thomas de Corcellis et archidiaconus Tridentinus, et pro pace domini episcopus Taurinensis, Antonius Piocheti, vicarius Ilerdensis et Johannes Polart, ita quod ipsi deputati materiam et formam illorum, que debent approbari, ex certa sciencia habeant referre in sacris deputacionibus.

2. Super secundo dictorum dominorum ambassiatorum avisamento continente, ut per decretum publicum precipiatur omnibus Christi fidelibus, quod eidem sanctissimo domino nostro Felici pape V. tamquam vero unico et indubitato obediant sub formidabilibus penis et censuris eciam priva- cionis cum invocacione brachii secularis, resumendo penas alias promul- gatas contra illos, qui Gabrieli post ejus deposicionem obediverint, et quod dentur deputati, qui formam decretandam concipiant et in sacris deputaeionibus exhibeant etc, concordant omnes saere deputaciones in ipso avisamento. Et pro execucione ejusdem sunt dati iidem deputati, ita quod referant juxta avisamentum. i|

3. Super tercio eorundem dominorum ambassiatorum avisamento continente pretensam nominacionem sive promocionem per Gabrielem novissime factam de certis dominis prelatis ad dignitatem cardinalatus et quod dentur deputati, qui se informent et inquirant, an aliquis acceptaverit hujusmodi promocionem, cuim potestate formam decreti desuper decre- tandi concipiendi et in sacris deputacionibus referendi etc., concordant tres sacre deputaciones in ipso avisamento. Et pro commissariis ad faciendum inquisicionem juxta avisamentum sunt deputati pro pace dominus episcopus Bellieensis, pro fide dominus Visensis, pro communibus iidem supradioti! deputati. Quarta de reformatorio dicit, quod primo et ante omnia fiat generalis revocacio et cassacio pretense creacionis cardinalium per Ga- brielem ete. facte, cum declaracione penarum in decretis sacri concilii contentarum, et deinde fiat atque recipiatur informaeio de illis pretensis cardinalibus, qui hujusmodi promocionem acceptaverint, et si qui reperi-

! Vgl. oben Z. 8-9.



Text viewManuscript line view