EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Januar 23, |. 85

Super avisamentis dominorum duodecim die lune*

proxime lapsa! in sacris deputacionibus exhibitis et deliberatis.

1. Et primo super avisamento dominorum duodecim concernente professionem per novicios et pueros non fiendam ante decimum octavum annuni super quo alias conclusum esse dicitur, et petitur, ut dentur certi deputati, qui conclusionem hujusmodi ponant in debita forma in sacris deputacionibus referenda et concludenda ae demum decretanda etc, con- cordant omnes sacre deputaciones in ipso avisamento. Et pro forma concipienda sunt deputati: pro pace domini episcopus Cortonensis, prior de Britania, prior Trajectensis, Manuel de Gualbis et frater Yvo ordinis Minorum; pro reformatorio dominus Rodulphus de Rudescheis auditor camere; pro fide domini Thomas de Corcellis et frater Bernardus Catha- lani doctor; et pro communibus magister Johannes Pulcripatris sacre theologie professor.

2. Super secundo eorundem dominorum duodecim avisamento de con- cipiendo communem stilum, secundum quem tam in curia Romana quam in partibus in omnibus causis fuerit procedendum, et quod super hoc dentur deputati etc; concordant omnes sacre deputaciones in ipso avisamento. Et pro forma communi concipienda juxta avisamentum sunt deputati in sacra deputacione reformatorii archidiaconus Metensis, Jo/tiannes de Turicella, magistri Johannes Pollart, Thomas Rode, Johannes Widenrode et Johannes Bernardi. Illa de fide remittit dominis auditoribus rote, qui deputent et assumant, quos voluerint. Due, videlicet de communibus et pace, reinit- tunt dominis primis suis deputatis?

9. Super? tercio avisamento dictorum dominorum duodecim, in quo cavetur, quod collacio beneficiorum per ordinarios fienda non valeat, nisi facta fuerit coram notario publico et testibus, et hoc propter anticipacionem date etc., concordant omnes deputaciones in ipso avisamento. Illa de pace addit ita tamen, quod ordinarii collacionem hujusinodi infra men- sem in loco capitulari cathedralis vel metropolitane ecclesiarum publicare teneantur, alioquin collacio non valeat.

Super avisamentis reverendissimorum patrum et dominorum ambassiatorum sacri concilii a sanctissimo domino nostro Felice V. reversorum heri* in sacris deputacionibus deliberatis.

1. Et primo super primo avisamento, in quo cavetur, quod forma

") Vorl. martis.

* Am 18. Januar. Vgl. S. 21 Z. 26 ff. 2 Das sind die oben Z. 9-10 und Z. 13 genannten Deputierten. 3 Zu diesem Konkordat macht Hiiglin die

Randbemerkung: fuit lectum, sed non conclusum ex eo, quod domini Dertusensis et certi alii episcopi se opposuerunt et petierunt audiri ante conclusionem, presertim dominus Dertusensis nomine nacionis Ispanice. Vgl. auch S. 37 Z. 11 ff. * Am 22. Januar. Vgl. S. 24 Z. 21 ff.

7 *

10

20

30

40



Text viewManuscript line view