EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

20

30

35

40

344 März 31.

Postea requisiverunt domini promotores, quatenus domini deputati dati super inquisicione ordinum conferendorum ! suam faciant relacionem de hiis, que cirea hoc repererunt. Et quia quidam dicebant hoc non fieri debere, ex eo quod nichil debet fieri in congregacione, nisi prius agitatum fuerit in deputacione, idcirco fuerunt vota scrutata in hujusmodi congregacione, an dicta relacio esset facienda vel ne. Tandem placuit, quod hujusmodi relacio fieret in ipsa congregacione. Itaque domini depu- tati in hujusmodi materia per organum domini Johannis de Bachenstein dederunt suam relacionem hujusmodi in scriptis michi notario ad legendum. Quam ego Jacobus illico legi et publicavi de verbo ad verbum; que sic incipit :

Dieta testium et acta in negocio ordinum coram venerabilibus viris dominis deputatis habite 9.

Anno a nativitate domini M9CCCC?XLI9 indictione quarta die vero lune ete.

In quaquidem relacione erant viginti testes deponentes sub juramento in ipsa materia ordinum.

Quaquidem relacione facta dominus Angelus de Pisis in medium assurgens, quia relacio hujusmodi eum inter ceteros concernebat, se ex- cusare volens plura dixit, per que allegabat et concludebat se innocentem de hiis, que sibi per hujusmodi relacionem imponebantur. Similiter se excusabat dominus Antonius de Perusio, quem dicta relacio concernebat.

Deinde lecta fuerunt per magistrum Johannem Dieulefist concordata communia, que secuntur.

Super avisamento? dominorum duodecim de deputando aliquos ad concipiendum formam decreti in materia reformacionis sigillorum et anti- datarum ordinariorum etc., quod avisamentum sic incipit ,, Cum parum vel nichil prodest ete., concordant omnes sacre deputaciones in ipso avisamento in forma. Et deputati fuerunt pro sacra deputacione fidei domini Michael Balduini, archidiaconus Tridentinus et Antonius de Castillo, pro deputacione reformatorii domini episcopus Dunkeldensis, Stephanus de Novaria et Pefrus Salomonis, pro deputacione de communibus domini episcopus Montis Regalis, Johannes de Bachenstein, provincialis Provincie ordinis Carmelitarum et Augustinus de Insula, et pro deputacione pacis dominus episcopus Taurinensis.

Super avisamentis dominorum duodecim in materia reformacionis de pluralitate beneficiorum, de dispensacionibus et commendis etc., quequidem

^) Vorl. habitis.

| Vgl. S. 331 Z. 10 ff.; auch Segocia Leb. 17. cap. 5. (Mon. conc. 3, 558 Z. 41 ff.). * Vgl. S. 342 Z. 21 ff.



Text viewManuscript line view