Februar 25. 319
,
eas admittere, tune ipse dominus Guisbertus conaretur taliter agere et
se habere, quod gratum esset domino regi. Et plura alia valde honesta
respondit dictus dominus Guisbertus tendencia ad complacenciam dicti
domiui regis.
Deinde ipsi domini cardinales dixerunt se adhuc alia habere in vim
sue credencie ? exponenda sacro concilio, que loco suo explicarentur sacris
deputacionibus.
Et sic finis hujus congregacionis.
Et quia non fuit concordia de facultatibus concedendis dominis am-
bassiatoribus ituris Magunciam, fuit dictum in eadem congregacione et
ordinatum, quod post prandium hac die tenerentur sacre deputaciones et
tune congregacio generalis super premissis.
Deputacio.
Eadem die XXV. mensis februarii M9CCCCoXLI9 in sacra deputacione
pro communibus hora tercia post meridiem vel quasi tenta ex ordinacione
qua supra, presidente in eadem domino Petro de Trilhia doctore loco
domini abbatis Ambroniaci presidentis.
Serutata fuerunt vota in facto ambassiatorum et legatorum ex parte
sacri concilii ad dietam Maguntinam mittendorui. "Tandem placuit, quod
reverendissimi domini Arelatensis, sancti Martini et sancti Calixti cardinales
mittantur legati de latere ex parte sacri concilii ad hujusmodi dietam
cum insigniis solitis. Et ad concipiendum ordinandum et concludendum
facultates eisdem concedendas necnon de insigniis et cancellaria ipsorum
deputati fuerunt pro hae sacra deputacione reverendus pater dominus epi-
scopus Vercellensis et Johannes de Bachenstein auditor camere unacum
reverendissimis dominis cardinalibus, ita tamen quod ipsi legati per hujus-
modi facultates non habeant potestatem! se intromittendi in facto justicie
nec in prejudicium juris quesiti. .
Et ad concludendum premissa teneatur hodie post deputaciones con-
gregacio generalis.
Eadem die in generali congregacione, presidente in eadein reveren-
dissimo domino cardinali Arelatensi, assistentibus eidem reverendissimis
dominis sancte Potenciane, trans Tiberim, sancti Sixti et sancti Martini
in montibus cardinalibus, Vercellensi, Grossitano, Cortonensi episcopis,
electo Segobricensi, Celsensi et Lacusjurensi abbatibus, presentibus do-
minis Johanne de Bachenstein, Manuele de Gualbis, Johanne de Rene,
Henrico de Judeis et archidiacono Tridentino.
a) Vorl. credencia.
| Vgl. hierzu S. 317 Z. 18 ff.
10
15
ct
30