EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

15

20

t2 o

30

35

214 Oktober 31. November. 2. 4.

nuendum commissum fuit unacum reverendissimis dominis cardinalibus dominis deputatis prius datis cum potestate concludendi. Qui deputati reperientur in actis congregacionis diei sabbati proxime lapse!, addito pro communibus domino episcopo Vercellensi et pro ....9 Aliud concordatum lectum per magistrum Michaelem Galteri notarium.

Coneordant omnes sacre deputaciones?, quod detur et data est potestas reverendissimis dominis Ludovico tituli sancte Susanne, Francisco tituli sancti Marcelli et Johanni tituli sancti Martini in montibus sancte Romane eeclesie cardinalibus et eorum cuilibet in solidum recipiendi ab- juracionem veniencium de pretensa curia Gabrielis olim domini Eugenii, illos post abjuracionem hujusmodi et recognicionem hujus sacri Basilien- sis concilii et sanctissimi domini nostri Felicis pape V# reconciliandi rehabilitandi absolvendi penitenciam injungendi et ipsis de novo de bene- ficiis et officiis suis quibuscunque providendi, sine tamen prejudicio juris quesiti, ita tamen quod hoc fiat coram altero ex notariis sacri concilii, ita quod de hiis apud acta dicti concilii constet.

Super quibus omnibus predictis dominus presidens more solito conclusit.

Eadem die in domo habitacionis dicti domini presidentis post hujus- modi conclusionem reverendus pater dominus Petrus de Barlo? abbas monasterii sancti Ruffini de Mantua? ordinis sancti Benedicti, qui in curia pretensa dicti Gabrielis ultimo eciam post privacionem ejus stetit, premissa per eum abjuracione et recognito hoe concilio et domino nostro fuit rehabilitatus per eundem dominum presidentem absolutus et sibi de novo de dicta abbacia ac aliis beneficiis et officiis obtentis provisum, sine tamen prejudicio juris quesiti, presentibus dominis Guillermo abbate La- eusjurensi Premonstratensis, Johanne priore Paterniaci Cluniacensis ordinis Lausanensis diocesis testibus.

Mercurii II? novembris 1440 fuit dies commemoracionis defunctorum. Propterea non fuerunt tente deputaciones.

Veneris IIIT. dicti mensis novembris de mane per intimacionem factam ex parte domini presidentis sacri concilii fuit tenta deputacio pro communibus.

^) das Weitere fehlt. b) Vorl. Mantuo.

! Vgl. S. 269 Z. 18 fff. ? Vgl. S. 278 Z. 10 ff. * Segovia lib. 16 cap. 86 (Mon. cone. 3, 516 Z. 8 ff.) nennt ihn. Barbo. .



Text viewManuscript line view