EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

September 16. 247

pape de duobus incompatibilibus beneficiis 9 ad septennium retinendis necnon super signaturis sacrarum deputacionum, eciam conclusione sub- secuta de hujusmodi beneficiis ad vitam retinendis, fuerunt et sunt bene expedite et illam fuisse intencionem sacri concilii etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admittatur et admissa est ipsa supplicacio, ut petitur, declarantque ipse deputaciones ex certa sciencia illam esse et fuisse suam voluntatem, videlicet quod dictus exponens ad vitam posset duo incompatibilia beneficia obtinere, dum tamen non essent due parro- chiales ecclesie vel due dignitates majores post pontificales in cathedra- libus aut due principales-in collegiatis ecclesiis, et litteras desuper con- fectas bene fuisse et esse expeditas, et exprimat nonobstancias in cancellaria, ut petitur. Quarta de communibus refutavit eandem.

2. Super. supplicacione magistri Johannis Jobaudi rectoris ecclesie parrochialis de Varena Nannetensis diocesis incorporati! petentis domino Guillermo de Hees legum doetori, qui sentenciam super beneficiis infra- scriptis pro dicto supplicante tulit, committi, ut, si sibi constiterit quen- dam Guillermum Ferron post abjuracionem conventiculi Ferrariensis hie per eum factam ad dietum. conventiculum rediisse et propterea necnon propter gratificacionem provisionis sibi facte per dictum Gabrielem de ecclesia Leonensi? sentenciam excommunicacionis juxta decreta concilii incurrisse, fructus archidiaconatus Medie ac canonicatus et prebendam in ecclesia Nannetensi sequestret ipsosque fructus victori futuro custodiri mandet etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod, si constiterit apud acta de excommunicacione illius Ferronis, admittatur et committa- tur ipsa supplicacio, ut petitur. Due, videlicet de pace et communibus, addunt ,dum tamen non sit contra jus et decreta вает concilii".

3. Super? supplicacionibus reverendorum patrum dominorum Fran- cisci Warmiensis, Ludolphi Osiliensis et Henrici Revaliensis episcoporum dudum incorporatorum? huie sacro concilio petencium indulgencias in forma ,Benigna*^* incorporatis concessas ad eos? extendi, acsi tempore debito et expresso presentes fuissent etc.: concordant omnes sacre depu- taciones, quod admittantur et admisse fuerunt ipse supplicaciones ©, ut

*) Vorl. beneficii. b) am Rande nichil solvit. *) am Rande solverunt. 1) Vorl. eum. *) Vorl. supplicacione.

! Seët dem 14. Oktober 1435. Vgl. Conc. Bas. 3, 540 7. 25-26. Dort ist aber Varena als zur Diözese St. Málo gehórig bezeichnet. * Vgl. hierzu auch S. 922 Z.1ff., S. 223 Z. 26 ff. und S. 249 Z. 9 ff. * Die Bischófe von Reval und Ósel waren durch Prokuratoren, ersterer am 14. Januar 1435, letzterer am 9. Mórz 1436 inkorporiert worden. Vgl. Conc. Bas. 3, 235 Z. 19 und 4, 75 Z. 9. * Vgl. S. 9 Anm. 1.

10

15

25

30



Text viewManuscript line view