10
20
25
30
240 August 26. 27.
que solemniter celebretur, et, ut ad hoc omnes animentur, statuere,
guod in eodem festo processioni et misse secunda julii interessentes et
ipsam virginem cum suo gloriosissimo filio visitantes illas indulgencias
consequantur, quas convenientes processioni et misse in sacro festo Cor-
poris Christi assecuntur ultra indulgencias alias concessas, et de qualibet
deputacione unus deputetur ad ordinandum historiam et alia circa divi-
num officiunr oportuna, maxime cum due diverse habeantur historie.“
Concordant .....9
Concordant omnes sacre deputaciones, quod pro assistentibus doinino
auditori camere in faeto jurisdictionis super victualibus et taxacione do-
morum ete. deputati sunt pro communibus! domini Anshelmus Eychorne,
procurator magistri generalis per Alamaniam ordinis Teutonicorum, et
Johannes Werder cantor Verdensis, pro pace electus Segobricensis et
Manuel Gualbis, pro reformatorio episcopus Lausanensis et Petrus Salo-
monis, et pro fide episcopus Grossitanus et archidiaconus Tridentinus.
Illa tamen de pace pro victualibus et taxa domorum deputavit dominum
prepositum Bardewicensem. Quiquidem deputati assistentes omnes preter
episcopum Lausanensem et Manuelem Gualbis, qui fuerunt absentes, in
manibus domini Arelatensis presidentis jurarunt.
Super quibus omnibus prescriptis concordatis reverendissimus do-
minus cardinalis Arelatensis presidens conclusit.
Postea lecta fuerunt per magistrum Martinum particularia concor-
data et conclusa preter aliqua P.
Die sabbati XXVII. mensis augusti MeCCCCoXL? in sacra deputacione
pro communibus, presidente in eadem domino procuratore Prutenorum
in absencia domini episcopi Rosensis.
Diebus jovis XXV.? et sabbati XXVII. mensis augusti MeCCCCeXLo
votis successive scrutatis placuit, quod dominus noster papa habeat juris-
dictionem cohercivam in suos familiares continuos commensales, videlicet
eamerarium thesaurarium clericos camere cantores capelle et alios offi-
ciales et familiares suos ipsius domini nostri pape propriis expensis et
stipendiis viventes.
Item placuit, quod dictus dominus noster similem habeat jurisdic-
tionem in omnes delinquentes infra ejus cancellum per actum exteriorem
atrociter et realiter, citra tamen verbales injurias.
Item placuit, quod pro hiis concludendis hodie post deputaciones
s) das Konkordat fehlt; doch hat Hüglim Rawm zum Nachtragen freigelassen.
b) Vorl. aliquas.
| Vgl. 8.237. Z. 13 ff. ? Vgl. S. 237 Z. 82 ff.