10
20
ho
or
30
40
184 Juni 20.
In facto Leonensis episcopatus datus fuit relator dominus episcopus
Vercellensis de consensu parcium ad referendum in deputacione.
Ad sacram deputacionem accessit magister hospicii domini ducis
Sabaudie petentis graciam fieri cuidam religioso ejus nepoti de prioratu
quodam, et obtinuit in forma.
Porrecta fuerunt avisamenta infrascripta :
Avisamenta dominorum duodecim
die lune XX, mensis junii 1440.
Cum die sabbati XVIII. hujus mensis junii proxime preterita in
materia jurisdictionis ipsa die in generali congregacione conclusa ad-
dictiones infrascripte fuerunt per aliquos de sacra deputacione de com-
munibus in medium posite, videtur dominis duodecim, quod super hujus-
modi addietionibus sacre deputaciones debeant deliberare, utrum sint
admittende vel non.
Sequuntur*hujusmodi addictiones.
In ea parte, ubi dicitur, quod auditor camere debeat convenire ad
requisicionem quatuor deputatorum, addatur ,similiter eciam ad requi-
sicionem auditoris debeant convenire quatuor deputati*.
In eausis injuriarum et mere civilibus exercicium habeat solus
auditor, sicut hactenus consuevit.
Illi, qui deputabuntur, sint de prestancioribus dominis deputacio-
num, viris timoratis doctoribus et praticis.
Item quod papa in quoscunque familiares suos et alios causa con-
cilii venientes, tamen non incorporatos, habeat jurisdictionem cohercivam.
In juribus spectantibus? ad dominum nostrum papam racione ca-
mere apostolice, eciam tam racione provisionis sibi facte quam alias
qualitercunque, habeant papa et ejus officiales jurisdicionem cohercivam.
Jacobus.
Aliud avisamentum.
Item quia propter adventum sanctissimi domini nostri pape sacre
deputaciones per aliquos'? dies teneri non sperantur?, videtur dominis duo-
decim, quod illi quatuor adjungendi auditori camere sacri concilii in ma-
teria jurisdicionis debeant ex nunc per singulas deputaciones eligi et
nominari, videlicet de qualibet deputacione unus, habendo respectum ad
naciones, quantum fieri poterit, juxta formam advisamenti in eadem
materia ultimo conclusi, et quod crastina die martis XXI. predicti mensis
junii indicatur generalis congregacio ad concludendum, que super pre-
missis fient, et alia concordata per dominos duodecim, que in ultima
1) XVIII. -annulletur (S. 185 Z. 20) ist von derselben fremden Hand geschrieben,
die schon oben S. 160 Variante d erwähnt wurde; nur die drei Unterschriften rühren
von Higlin her. v) Vorl. spetautibus. *) sic. 3) Vorl. sperentur.