10
15
20
25
30
35
40
16 Januar 18.
penas et censuras in litteris inhihicionis contentas incidisse declarent,
expensas taxent, cum potestate declarandi exequendi agendi reagendi,
auxilium brachii secularis invccandi etc.: concordant similiter omnes
deputaciones, quod admittatur et admissa fuit ipsa supplicacio ut petitur.
Super supplicacione Gerarde coniugis " Johannis Jacquerii et? Johannis
de Asseribus habitatorum ville S. Eugendi Jurensis, nate Lugdunensis
diocesis, petentis ut non obstante deffectu natalium, quem patitur ex eodem
Johanne de Asseribus soluto et coniugata genita, in paternis et maternis
ac cognatorum et agnatorum suorum bonis quibuscunque, eciam ab inte-
stato succedere ac ad honores dignitates et singulos actus aliorum legiti-
morum assumi, uf eius filii ex legitimo thoro suscepti et in illorum deffectu
sui propinquiores parentes cognati et agnati in quibuscunque bonis eiusdem
similiter succedere ipsaque de eisdem bonis suis testamentum codicilum
etc. semel et pluries condere libere possit etc., sine tamen preiudicio
liberorum tam marium quam feminarum legitimorum eiusdem Johannis
de Asseribus et suorum etc.: concordant tres deputaciones, quod commit-
tatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset
cum supplicante, ut sibi videbitur. Quarta vero de pace admittit sup-
plicacionem cum deputacionibus, sine tamen preiudicio cuiuscunque.
Super supplicacione Petri Belle armigeri ete. Morinensis diocesis,
petentis secum dispensari super matrimonio contracto scienter per verba
de futuro etc., concordant tres deputaciones, quod committatur domino
legato, qui dispenset, ut sibi videbitur. De pace addit, quod expeditis
litteris remittat easdem dominus legatus ad utilitatem Grecorum reveren-
dissimo domino Lugdunensi De communibus requisita non deliberavit,
sed refutavit eandem.
Super supplicacione Frederici Jeckelini filii Merthele de Gerauwie
laici et Elthin de Hammersberg mulieris coniugum Maguntine diocesis,
pentencium secum dispensari in iiij? gradu affinitatis de matrimonio con-
tracto carnali copula subsequta eto., concordant iiij?" deputaciones,? quod
committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii
dispenset cum supplicantibus, prout sibi videbitur.
Super supplicacione Henrrici Kerchoff de Recklinclusen clerici
Coloniensis diocesis de soluto geniti et soluta, petentis secum dispensari,
ut non obstante deffectu natalium huiusmodi ad omnes ordines etc. pres-
biteratus promoveri possit et beneficium seu beneficia etc. retinere illaque
permutare etc. possit: concordant tres deputaciones, quod committatur
reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum
supplicante,® prout sibi videbitur. iiijj*^ vero de pace requisita non de-
liberavit.
2) coniuge P. b) wiederholt P. *) deputacoes P. 3) supplicantibus P.