EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Juni 1—4. 163

s

domino Arelatensi vicecancellario ac litterarum distributoribus taxatoribus etc., ut ipsum ad exercicium scriptorie litterarum reassumant?': con- cordant omnes deputaciones, quod admittatur ipsa supplicacio ut. petitur, eonstito dominis alias deputatis super facto scriptorie ita esse, ut con- tinetur in supplicacione.

Super supplicacione reverendi patris domini episcopi Metensis ac dominorum primicerii decani et capituli eiusdem ecclesie, petencium certam concordiam inter eos habitam de et super comumutacioneP terrarum et villagiorum, super quibus diu litigarunt in hoc sacro concilio, confirmari et approbari per sacrum concilium ete.: concordant tres deputaciones, quod committatur reverendissimo domino legato, qui constito de consensu parcium auctoritate saeri concilii confirmet ut petitur. Illa de fide dicit, quod committatur reverendo patri domino abbati Cisterciensi, qui vocato archidiacono Metensi se informet et referat.

Alie supplicaciones concernentes dispensaciones oto. fuerunt com- misse domino legato.

P] Placuit quod domini ituri pro pace ducum Bauarie vadant ad huiusmodi ambassiatam eto.

Super materia curatorum et Mendicancium reverendissimus dominus cardinalis legatus exhortatus est sacras deputaciones, quod mature super ipsa materia deliberent et dent deputatos, qui videant de concordia.

Prefatus reverendissimus dominus cardinalis legatus super omnibus conclusit, ut moris est etc.

Dominus Rodolphus Warmaciensis super conclusione capta in causa preceptorie de Rostorff non consenciit, ymo contradixit etc., petens de lectura litterarum instrumentum etc.

Die sabbati II* iunii non fuerunt deputaciones propter materiam Concepcionis etc. |

Die dominica III* iunii fuit dies sanctissime Trinitatis, et celebravit missam dominus episcopus Conchensis, sermonem fecit quidam ordinis Humiliatorum.

Die lune IIIIt* iunii in sacra deputacione pro communibus super reguesta domini episcopi Lectorensis, petentis gaudere privilegiis incorpora- torum etc., placuit ut petitur.

Super requesta fratris Guillermi Bouerii electi in priorem prioratus conventualis S. Roberti [prope] Turnilionem diocesis Gracionopolitane,

*) reassumat P, b) con..itacione p. 12

10

15

20

25

30

35



Text viewManuscript line view