Mai 6. 7. 127
sedium alias per nos facta; per hoc tamen non intendimus in aliquo pre-
iudicare decretis sacri Constanciensis et huius Basiliensis conciliorum men-
cionantibus de locis. =
Quibus sic per dominum legatum dictis et relatis, dominus episcopus
Vexionensis ambassiator domini regis Dacie repeciit protestacionem suam
per eum alias circa materiam sedium factam. ^
Adidem dominus episcopus Lubicensis ambassiator domini impera-
toris, qui tunc pontificalibus pro missa celebranda indutus erat, nomine
ambassiatorio domini imperatoris et regnorum suorum et aliorum regum
dicto domino imperatori subditorum ut alias protestatus fuit, quod hoc
non preiudicaret dicto domino imperatori, regnis suis et regibus sibi
subiectis et adherentibus, repetendo protestacionem per eum alias factam etc.
De quibus supradicti et quilibet eorum peciit instrumentum eto.
Postmodum venerunt ad sedem primam in sinistra bancha post
patriarcham Aquilegiensem domini episcopi Conchensis Placentinus et
Burgensis ambassiatores domini regis Castelle etc. et in bassa bancha
ad sinistrum latus receperunt sedes suas duo milites et duo religiosi
ordinis Predicatorum ambassiatores dicti domini regis Castelle. De quibus
etc. domini scolasticus Seguntinus et abbas de Ceruatos etc. pecierunt in-
strumentum.
Deinde facta est notabilis processio pro reductione Bohemorum eto.,
dominis cardinalibus predictis archiepiscopis episcopis xxij"* et abbatibus
in mittris planis et pluvialibus xLvj etc, et progressa est huiusmodi. pro-
cessio per civitatem etc. Fuit eciam missa solemnis celebrata per dictum
dominum Lubicensem.
Die lune VII* maii in saera deputacione pro communibus super
primo avisamento dominorum xij de observacione decretorum ete. placuit,
quod ipsi domini xij aperiant in specie modos observandi decreta.
Super secundo avisamento de graciis expectativis et de appellacioni-
bus a sentenciis concilii etc, quo ad primam partem de graciis expec-
tativis placuit, quod domini alias deputati avisamenta per eos concepta
habeant infra octo dies dare et presentare sacris deputacionibus et post-
modum deliberetur. Quo ad secundam partem de appellacionibus placuit
ut alias, saltem quod decretum Toletanum renovetur.
Super iij? avisamento de illis qui recusant pronunciare et publicare
indulgencias pro reductione Grecorum etc., placuit quod tales per reve-
rendissimum dominum cardinalem legatum et dominum episcopum Lubi-
censem vocentur et per eos caritative corripiantur etc.
Super supplicacione sororum Marie Sancii de la Mota et Katherine
Aluari de Azenodo ae Beatricis Mende et Theralie Sancii de la Mota
10
15
20
25
30
35
40