10
15
20
25
30
35
40
100 April 2. 3.
Super requesta domini episcopi Conchensis, petentis confirmari colla-
ciones per eum factas de beneficiis quondam Aluari Petri etc., placuit
quod committatur reverendissimo domino Lugdunensi, qui constito de
assertis auctoritate concilii confirmet ut petitur.
Super requesta verbali domini officialis Patauiensis, petentis sibi
dari deputatos, qui eum audiant in materia bulle visitacionis etc., fuerunt
deputati domini Lugdunensis et Niuernensis.
Super requesta domini episcopi Aurelianensis et eius adversarii,
petencium committi dominis archiepiscopo Tarentino et archidiacono Me-
tensi, qui habeant tractare concordiam etc., placuit huiusmodi requesta
ut petitur.
Plaeuit. quod concedantur littere dirigende pro parte concilii sanc-
tissimo domino nostro et dominis cardinalibus in favorem domini episcopi
Lausanensis pro revocacione bulle etc. et requirantur legati et presi-
dentes, quod scribant.
Super requesta oblata per procuratorem fiscalem, concernente bul-
lam et processus eius vigore factos contra dominum L[udouicum] episco-
pum Lausanensem, in qua petitur cassari etc. placuit et admissa fuit
huismodi requesta ut petitur.
Super requesta fratris Symonis de Biaumont? de iij? ordine, petentis
promoveri ad sacros ordines per quemcunque antistitem etc., placuit.
Die martis III* aprilis in sacra deputacione pro communibus super
requesta Ulriei Lantscade armigeri et Margarete de Sneberg Spirensis
diocesis, petencium dispensari in iiij? consanguinitatis gradu etoc., placuit
quod committatur reverendissimo domino cardinali legato, qui dispenset,
prout sibi videbitur.
Super [supplicacione] Johannis Fernandi de Mora beneficiati in ecclesia
Seguntina, obtinentis beneficium curatum, petentis secum dispensari, quod
non teneatur hino ad triennium promoveri etc. placuit quod pro tem-
pore solito auctoritate concilii dispensetur cum eodem, ita tamen quod
infra annum a data presenti computandum teneatur promoveri, eciam
usque ad sacerdocium.
Quo ad requestam domini Gasparis de Perusio advocati, petentis
expedioionem cuiusdam vestis penes depositarium existentis etc., placuit
quod huiusmodi vestis per depositarium expediatur, datis tamen per eundem
dominum Gasparem eidem depositario? sufficientibus fideiussoribus.
Super requesta Galhardi de Lanafranqua curati S. Johannis de Villa
Aquensis? [diocesis], petentis non promoveri etc., placuit usque ad annum
iuxta deliberacionem fidei.
^) unsicher. ^) deposicioni P. *) Aquen P.