EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

35

40

92 Mórz 23.

Super formis decretorum de electione summi pontificis, eius pro- fessione, de iuramento cardinalium, de numero et qualitate cardinalium et aliis exhortacionibus, de reformacione decreti de electionibus, de Clemen- tina Litteris* etc. concordant omnes deputaciones, quod in proxima generali congregacione concludantur et die sequenti in sessione publica decretentur, quodque in proxima sessione provideatur de modo observandi decretum concilii Basiliensis.

Super supplicacione Jacobi de Loz de nobili genere et militari pro- creati, incorporati in concilio, petentis ut in instanti sabbato post dominicam in qua' cantatur Letare! a quocunque antistite ordines diaconatus et presbiteratus insimul recipere valeat etc.: concordant tres deputaciones, quod admittatur presens supplicacio ut petitur. iiijf* de communibus refutavit.

Super supplicacione reverendissimi domini patriarche Aquilegiensis, petentis commissionem factam dominis deputatis in causa sua contra Venetos, qui alias relacionem fecerunt, extendi ad dominum Placentinum, coram quo, quia alias deputatus fuit, in ipsa causa servati fuerunt termini vigore eiusdem comnnissionis super informacione taxe fructuum et expensarum, licet ipse dominus Placentinus in relacione alias facta non interfuit: con- cordant omnes deputaciones, quod admittatur presens supplicacio in forma ut petitur. .

Super alia supplicacione eiusdem, petentis ut domini deputati ad informandum se de quantitate fructuum et expensarum?) etc. hodie in generali congregacione suam faciant relacionem, si sint parati, sinautem, quando eis visum fuerit, in congregacione per eum? indicenda huiusmodi fructus et expense taxentur etc.: concordant omnes deputaciones, quod admittatur ipsa supplicacio in forma ut petitur.

Super supplicacione Guillermi de Deserto, petentis sentenciam sive laudum per reverendum patrem dominum Paduanum et officialem Pata- uiensem arbitros et arbitratores seu amicabiles compositores inter ipsum ex una et Johannem Leodegarii etc. super prebenda Rothomagensi de con- sensu parcium promulgatam et emologatam auctoritate universalis ecclesie et ex certa sciencia et cum supplecione deffectuum confirmari et appro- bari: concordant omnes deputaciones, quod admittatur ipsa supplicacio in forma ut petitur

Super supplicacione Johannis Furter, petentis quod iudex, qui vidit registrum in iij? instancia, sentenciet de consensu rote etc., concordant tres deputaciones, quod presens supplicacio admittatur ut petitur. iiij ta de pace requisita non deliberavit.

a) folgt gestrichen licet ipse dominus P. P) wohl zw lesem per eos.

1 März 24.



Text viewManuscript line view