EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Mürz 2. 63

Niuernensi Vexionensi etc., Johanne Pulcripatris, R[adulpho] de Porta, G[aleacio] de Mantua et G[uidone] de Versellis.

More solito ut et tanquam ambassiator serenissimi principis domini imperatoris Romanorum dominus P[etrus] episcopus Augustensis provincie Maguntine incorporatus fuit et sedem recepit immediate post dominum episcopum Lubicensem eius collegam. ^

Lectis litteris credencialibus militarium et nobilium patrie Frankonie in favorem domini episcopi Herbipolensis, dominus Gaspar de Perusio, assistentibus sibi tribus militibus, excusari dictum episcopum a compari- cione personali instanter postulavit eumque?" ad possessionem reponi.

Lecte fuerunt littere nonnullorum nobilium adherencium domino Alberto coadiutori.

Deinde lecte fuerunt instructiones nobilium et militarium ducatus Frankonie adherencium episcopo Herbipolensi. De huiusmodi requisicio- nibus dominus Johannes nomine domini sui et nobilium peciit instru- mentum eto.

Dominus Symon de Theramo advocatus domini coadiutoris respondit ad proposita partis adverse, concludens quod saerum concilium provideat indempnitati illius ecclesie eto.

Reverendissimus dominus legatus per dominum inquisitorem Magun- tinum requiri fecit nobiles adherentes domino episcopo, quod velint stare ordinacioni sacri concilii, sicuti fecit dominus Albertus coadiutor, et statim bene reperietur pax et concordia in illa ecclesia.

Quo ad dietam tenendam in Monteblicardi pro pace inter dominos duces Burgundie et Austrie placuit ad suadendum partibus, quod mittantur

pro parte concilii, videlicet domini episcopus Niuernensis et magister .

Johannes Celi.

Promotor requisivit, quod domini ambassiatores pro parte concilii ituri ad dominum nostrum papam expediantur et iurent.

Quiquidem domini ituri, videlicet domini episcopus Vexionensis, abbas Conchensis et magister Dyonisius de universitate Parisiensi, de fideliter exequenda sua ambassiata solitum | prestiterunt iuramentum et arripere iter ad statim quo date fuerint eis instructiones. Non recipient nec querent promociones et aliud a sanctissimo domino nostro papa etc. et specialiter nisi ad votum fuerint expediti etc.

More solito fuerunt incorporati magister Johannes Mileti prior S. Joberti Gracionop[o]litane diocesis et frater Thomas Safa monachus S. Anthonii,

Leete fuerunt littere clause domini nostri pape in favorem domini Rodolphi episcopi et contra dominum Walramum.

a) quodque P.

10

15

20

25

30

40



Text viewManuscript line view